Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4269. 1639 augustus 27. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Illustrissime domine, Gratissimis Excellentiae vestrae literis diei 23 Iulii Hamburgensi moreGa naar voetnoot2 ut respondeam, non repetam quae de meis rebus scripsi antehacGa naar voetnoot3, quod earum rationem habendam satis doceat vel aequitas vel publicae etiam dignitatis sustinendae necessitas. Caeterum ut ego saepe mecum considero agnatas rebus humanis vices valde illustres in hoc bello exstitisse, nunc enim in medio prosperorum cursu intervenire tempestates subitas, quae bene composita disturbent, nunc rursum jacentia resurgere Divino credo Numine utrinque bellantium animis fraenum volente injicere, ne rebus voto fluentibus efferant se immodestius et majora semper sibi spondentes eam spem pacis desideriis praeferant. Etiam ducis VinariensisGa naar voetnoot4 mortem veneno multi imputant atrociore semper fama circa potentum exitus. Pestilentem fuisse morbum illis temporibus ac locis non infrequentem satis constat. De RamsaeoGa naar voetnoot5 et hic similis vagatur fama, sed ei ut venenum abfuerit, carcer ipse satis veneni esse potuit. Quo magis pro D. HorniiGa naar voetnoot6 libertate solliciti esse nihilque omittere, quod ad eam ipsi pariendam posset esse utile, debemus. Rex GalliaeGa naar voetnoot7 Longavillanum ducemGa naar voetnoot8 ad exercitum eum, qui Vinariensis fuit, misit, ut eum regat. Id an placiturum sit tum Suedis, qui ibi sunt, tum Germanis dubitare me facit et origo Longavillani Gallica et pontificia religio. Quod si id succedat, quis dubitat posthac arma illa non aut totius Germaniae aut in Germania protestantium bono, sed Galliae magnitudini inservitura? Fert fama etiam domini BanneriiGa naar voetnoot9 rebus praeclaris obtendi nubili aliquid. Praeterea futurum video ex Italicis induciis productis ultra tempus Wismariensibus pactis permissum et ultra, ni fallor, etiamnum processuris, ut hostium numeris illi increscat. Rectorum SuediaeGa naar voetnoot10 laudo prudentiam, qui sua de pace judicia ad conventum integra illibataque conservant neque mentem suam ei nudant, quem parum aequum esse nostris rebus nimium magnis constat argumentis. Rejectos cum clade a Livonia hostes laetus intelligo. Ego ita existimo a PolonoGa naar voetnoot11 injectum nobis hoc telum, sed occultata manu, si adfuisset successus, prorupturum fuisse in majora, nunc, cum male res ceciderit, substiturum intra latebras. Nostri, ut puto, acceptam a Polono injuriam in praesens dissimulabunt opperienturque ulciscendi tempus ab aliis hostibus vacuum. Ducem BavarumGa naar voetnoot12 fama eadem facilitate, qua occiderat, resuscitavit. Audio scripsisse ad exercitum Vinariensem Excellentiam vestram. Gaudeo et | |
velim literarum habere exemplum, ut ad eam formam et ego sermones meos dirigam. Caetera ad magnum D. cancellariumGa naar voetnoot1. Felicissima omnia opto Excellentiae vestrae. Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
| |
Lutetiae, 27 Augusti 1639. |
|