Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4267. 1639 augustus 27. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, Ubi has indutias Italicas cum pactis Wismariensibus confero, non satis video, quomodo concordent. Dicunt Galli loco circumscriptas esse. Verum est, sed pacta Wismariensia de qualibuscunque indutiis loquuntur. Tum vero id si concedatur, poterunt ubique regionales indutiae fieri, quae in summam collectae universales erunt. Illae vero hostium copiae exoneratae bello Italico in nos incumbent nobisque reddent difficiliorem aut belli aut pacis rationem. Neque vero haec tantum me angunt, sed et quod spargi video, ut chartae, quas mitto, loquuntur, ab exercitu, qui VinariensisGa naar voetnoot2 fuit, fidem juratam regiGa naar voetnoot3 nulla Suediae, nulla principum ordinumve Germaniae mentione. Quod aperte dicunt Galli missum ducem LongavillanumGa naar voetnoot4, non ut iis, quas ex Italia adduxit tantum et quae sub GuebrianoGa naar voetnoot5 fuere, copiis, sed et ut toti illi exercitui imperet et Gallus et pontificius. Id si placet exercitui, haud dubie in posterum erit, cur ille credatur Oblitusque suorum, obliviscendus et illisGa naar voetnoot6
nihil posthac protestantibus, nihil Germaniae, sed Galliae soli profuturus. Videbimus in hoc exemplo quae religionis, quae pecuniae vis sit. Terret et alia me cogitatio, quid futurum sit, si quid cardinaliGa naar voetnoot7 saepe vapide se habenti humanitus acciderit. Praeterea opes, unde bellum sustinetur, macescunt et crebris et late sparsis seditionibus. Longum sit referre quae in Languedocia, Britannia Armorica, in Provincia acciderunt. Dicam quae in urbe nobis propiore Rhotomagi per hos dies spectata sunt. 21 die mensis hujus ingens vix puberum multitudo domos publicanorum aggressa est frustraque conatis se opponere melioribus civium ex parlamenti et senatus urbani praecepto occisi sunt publicanorum quatuor, domus dirutae octo, inter eas nonnullae mancipum, qui vetera satis vectigalia conduxerant. Supellex tracta et in publicorum suppliciorum locis combusta. Sub vesperam congregatis civium corporibus qui arma ferunt, publico jussu resedit nonnihil seditio, nisi quod pannificum operae urbem egressae et reditum gravem minatae plus metus quam mali intulere. Jacobini monachi insignia cardinalis Richeliaci, quae foribus eorum affixa erant, inde abstulere, ne pro tutela noxiam afferrent. Postridie Turnevillae quaestoris regiiGa naar voetnoot8 domus oppugnata ferro, facibus et omni vi, qua oppida impeti solent, sed parlamenti auctoritate educti, qui in periculo erant, homines, domus servari nequiit, quominus tota spoliaretur; domus altera, quam ibi habet Heufdius nosterGa naar voetnoot9, adversus minaces incursus multa vi hominum in id advocatorum ac postremo, cum desaeviret impetus, civium quoque ab ista insania intactorum superventu malum evasit. Dum haec fiunt, homines nonnulli tum | |
oppugnantium tum defendentium periere. Reditum ad Turnevillae illius domum, quae tota spoliata est, conniventibus ad sedandam multitudinem magistratibus. Sed latius in vicinas aedes se effundente rapacitate globorum bellicorum jactu et caede hominum ferme XXX repressa. Auctae vigiliae adjungentibus se ad eas praesidibus, senatoribus, magistratibus. Haec tamen diligentia serius adhibita non satis eos purgat aulae hoc pro culpa habenti, quod initia foverint, ut eo metu ministros regios absterrerent a novorum onerum repertu, veteribus vero modum adhibere compellerent. Credi non potest, quantum sit apud omnis ordinis extra aulam homines pacis desiderium ideo, quod urbes a commerciis derelictae langueant, agri deserantur. Unum solatium, paria apud hostes mala. Princeps CasimirusGa naar voetnoot1 cis paucos dies erit in arce Silvae Vicennensis; quidam ex comitatu ejus jam huc advenere. Ripas Altas in Ruscinonensi comitatu locum Galli ceperunt, Hispani receperunt. Octavo hujus mensis ex Hispania novem naves longae advenere ad portum non longe a Perpiniano, dictum Coliuram, cum multo milite tum Neapolitano tum Hispano machinisque multis a Barcinone. Atrebatum levia munimenta quaedam a Gallis capta tutiorem ipsis faciunt Landresii, Guisiae, Capellae possessionem. At HaleriusGa naar voetnoot2 ad Moyenam a Lotharingico milite male est acceptus. CastilionaeumGa naar voetnoot3 et PiccolominiumGa naar voetnoot4 a mutuis noxis prohibet amnis Cherius. Indutiae Italicae aut producentur aut hunc annum ad hiemem et inertia tempora deducent. Est tamen rumor aliquis de Niceae arce et Villa Franca; dicuntur qui illis locis praesidentGa naar voetnoot5 se applicasse ad principumGa naar voetnoot6 partes ideoque Longavillanus ab exercitu Vinariensi in imperium non acceptus remitti in Italiam. Plerique credunt a Vinariensi duce paullo ante mortem summam rerum quatuor virisGa naar voetnoot7 commendatam usque dum certius aliquid de consensu Galliae Suediaeque esset constitutum. Certi nihil ea de re cognovimus. Si tantum pecunia Gallica poterit, ut Vinariensi possessa sui juris faciat, timendum et Benfeldio erit. Regis iter Lugdunum tardatur nonnihil crebris seditionum nuntiis. Habet secum rex VIII millia praetorianorum, IV millia e Burgundia advocat, totidem e Delphinatu, sex e Languedocia. At de archiepiscopo BurdegalensiGa naar voetnoot8 multo quam antehac feliciora audimus. 14 Augusti, quae sub ipso erat, classem exscensum fecisse ad Laredam in Gallaecia, quatuor hostium cohortes fugatas, galionem unam incensam, captam alteram itemque loci castellum et in eo navibusque hostilibus machinas centum. Cum ea praeda gloriaque reversum Brestam. De foedere inter Suediam Angliamque nihil ex comite LicestrioGa naar voetnoot9 intelligo. Is hic mansurus uxorisGa naar voetnoot10 et familiae partem advocabit. | |
Cum Danis foedus renovatum ait Angliae, quale antehac fuit. De Scotorum pace dubie loquitur. Principi RobertoGa naar voetnoot1 libertatem ex permutatione Casimiri plane sperat suffultus, ut dicit, et regis Galliae et ejus ministrorum pollicitis. Metuere se ostendebat, ne indutiae per Italiam et Suedis et Batavis sua quoque seorsim agendi exemplum darent. Alii addunt Italiae indutias non forte aut ducum, qui ibi sunt, subito consilio, sed ex regis praecepto factas hoc argumento, quod eodem, quo factae sunt, tempore, id est 12 Augusti, Longavillanus mandata acceperit ab Italia abeundi, quod vix credibile est imperaturum fuisse regem, si bellum tam acre ac periculosum in Italia mansurum credidisset. Hohentwila obsidetur. Dicitur RosaGa naar voetnoot2 caesarianos ducentos in Nigro nemore cecidisse. Ad Engam tenere se caesarianos, qui una cum Bavaricis faciant XII millia. Vinarienses autem imminere Wissenburgo, Landaviae, Spirae, Wormatiae. Ducatum Amalphitanum in Apulia donari Piccolominio fama est. Helvetii sua muniunt incursante Schafhusianos fines MercioGa naar voetnoot3 et ad Novum Castellum Burgundis comitatensibus. KonighsmarckiumGa naar voetnoot4 Gleuksteno potitum intelligimus. BavarusGa naar voetnoot5 valet et Wilhusium immunit, ut Jougniam SermentusGa naar voetnoot6 invitis Bernatibus. Principis CondaeiGa naar voetnoot7 exercitus non modo nulla decessione imminuitur, sed et augetur, et quidem necessario, crescente hostium numero. Venetis sultani TurciciGa naar voetnoot8 mortem aut gravem morbum vulgantibus parum creditur, quod id ad acquirendas sibi societates reperisse credantur. Servet Deus, Excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam regnoque Suedico faveat. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 17/27 Augusti 1639. Multum nocet publicis rebus, quod a MochelioGa naar voetnoot9 non disco, quae apud eum geruntur. Etiam Marpurgum a Koningsmarckio captum hic creditur. In Lareda nihil retinuere Galli. Jam nunc certo cognosco FleishemiumGa naar voetnoot10, qui ab exercitu Vinariensi venerat, bene acceptum in aula. Regem perstare in proposito ac spe potiundi cupitis novaque mandata ab eo missa ea de re ad Longavillanum. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacra Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|