Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4209. 1639 juli 16. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot12.Excellentissime atque illustrissime domine, RexGa naar voetnoot13 et cardinalisGa naar voetnoot14 Peronam se transmoverunt; eodem se transtulere pontificis nuntiiGa naar voetnoot15 et qui alii ad aulam negotia habent. | |
Quid regis exercitus agere velit, diligenter observat PiccolominiusGa naar voetnoot1 idque impedimento futurum creditur, ne quid agatur hic tale, quale speravimus. Etiam princeps ArausionensisGa naar voetnoot2 multum efficere se putat, quod Hispanorum obstat conatibus. Princeps autem CondaeusGa naar voetnoot3 Salzae fossam jam demum transgressus quaerit subruere muros lapideos crassi vetustique operis. Militum secum habet duodecim millia, sed praeterea vicinam nobilitatem ad se vocat. Machinas habet octodecim, pulveris bellici non multum dolendumque est tamdiu trahi obsidionem arcis in plano sitae. At vero Hispani bonum habentes in Catalania exercitum ab Arragonia et vicinis Fontarabiae locis plures, ubi copias acceperint, ultro aggredi Gallos cogitant aut jactant. De ducis VinariensisGa naar voetnoot4 actibus nihildum audimus. BetziusGa naar voetnoot5 adhuc apud regem est. Classis Gallica ad Nicaeam modica nec bene instructa esse dicitur. Praefectus NicaeaeGa naar voetnoot6 trecentos Sabaudos augendo praesidio a viduaGa naar voetnoot7 missos admisit. Literas autem a principe ThomaGa naar voetnoot8 ad se scriptas misit ad viduam. Galli vero, qui intrare eo speraverant, frustra futuri videntur. Severum militaris disciplinae exemplum ediderunt Hispani praecisis cervicibus, non quidem praefecto HesdiniGa naar voetnoot9, qui propter morbum res administrare non potuit, sed alteri, qui sub eo urbem curaveratGa naar voetnoot10. Crimini datum, quod suburbana opera non quamdiu poterant defensa sint quodque pulveris bellici magna fuit abusio extra necessitates. Vera haec esse etiam Galli affirmant. CastilionaeusGa naar voetnoot11 cum suo exercitu ad Guisiam est. Et Lutetiae et alibi novi dilectus fiunt et tributa in secundae classis divites parantur. In Italia in id nunc maxime laborant Galli, ut oppida aliqua capiant, per quae via de Casale patescat. Rex AngliaeGa naar voetnoot12 pacem cum Scotis habet, quanquam vicinorum nonnullis id ipsi bonum invidentibus, ut ipse legato GallicoGa naar voetnoot13 dixit. Multum sane egit, quod ab armis abduxit Scotos dissolvitque novam regiminis compagem, in qua viri XII ex quatuor lecti ordinibus rei summae praeerant, et sub illis quatuor erant collegia baronum, nobilium, oppidanorum et ecclesiae ministrorum, ad quos res referebantur. Plurimum ad pacem contulit classis regia Scotos prohibens, quominus eveherent apud se nata, unde ipsorum multis victus, et supplicatio Scotorum et pacta, quae vulgantur et edictum regis, quae mitto omnia, talia sunt, ut honori regio satis consulatur. Quae vero in Glascuensi conventu acta fuerant, in novo conventu hoc mense, cui rex interesse vult, discutientur, an legibus moribusque congruant. Ibi praecoctis negotiis habebitur deinde parlamentum. Liberi erunt | |
Scoti a collegio, quod Sublimis delegationis vocatur, quale in Anglia est potestatemque habet specie aequitatis ea, quae judicata sunt, retractandi. Episcopatum, si non eosdem episcopos, restitutum iri puto, sed accisa eorum potestate subjectaque synodorum judicio, addito etiam, ne quid sine suo presbyterio agant, veteris ecclesiae more. Plane gratulandum est regi, quod tam gravem procellam discusserit caetera, quae nonnihil turbata sunt, cum tempore ordinaturus. Quae jam de rebus Germaniae capturus sit consilia, videbimus. Hispanos ultra mille in tribus Anglorum navibus captos Batavi Gallorum in manus tradidere, quorum insignibus usi fuerant. Rediere jam Batavae naves intra fretum et XII Dunquercanorum fregattas cepere. Majores Dunquercanorum naves, quae et ipsae Hispanum ferebant militem, Batavorum exspectationem elusere capto inter magnam Britanniam Hiberniamque itinere. Turcarum sultanusGa naar voetnoot1 imperata ac peracta caede tum aemuli MustafaeGa naar voetnoot2 tum opulenti cujusdam in Anotalia praefectiGa naar voetnoot3 in reditu est Constantinopolim Venetis adhuc trepidantibus inter pacis bellique incerta. Minores pugnas, quae in Galliae et Hispaniae confinio aut in comitatu Burgundiae fiunt, scribere vix est operae pretium. De conventu electorali, quae Francofurti habebitur, varia sunt hominum judicia quibusdam sperantibus tertiam inde partem in Germania exorituram et argumento hoc quoque utentibus, quod Coloniensis electorGa naar voetnoot4 pro caesariano praesidio in Ehrenbreitsteinum Bavaricum introduxerit. Regis DaniaeGa naar voetnoot5 paratus eodem spectare sunt qui putant. Mihi vero tale quid animo videtur concipi posse facilius multo quam ad effectum perduci. Deum interim precor, excellentissime et illustrissime domine, omnia ad veram pacem ut dirigat. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 6/16 Iulii 1639. Jamjam ad me venit tribunus Betzius. Ait dicere regem paratum se reddere duci Vinariensi et WaertiumGa naar voetnoot6 et EnckefortiumGa naar voetnoot7, sed rogare, ut differatur id nonnihil, donec de redemptione D. FeuqueriiGa naar voetnoot8 et qui cum eo sunt res peracta sit. Iterum it in aulam Betzius, quem rogavi, ut, si ullo modo fieri potest, hanc moram rebus nostris noxiam praecidat. Dux CarolusGa naar voetnoot9 sex millia secum habens, tum vero praesidia, quae in arcibus ad Metim reliquit Piccolominius, Lotharingiam pro rege tenenti HalerioGa naar voetnoot10 negotii multum facessunt. De Bapalma aut Avennis a rege obsidendis rumores sunt quidam, sed incertae fidei. | |
Exercitus regis sub MileraeoGa naar voetnoot1 et Castilionaeo singuli esse dicuntur sex mille equitum, peditum XIII. Piccolominii vero exercitus apud Atrebatum urbem medio inter Gallicos exercitus loco XVIII millium. Videtur rex demovere ab urbe Meti velle eos, qui ValettarumGa naar voetnoot2 domus studiosi putantur. Dux LongavillanusGa naar voetnoot3 Bernesam, modicum oppidum, cepisse dicitur et Segusio, quae nunc Susa dicitur, praesidium accipere Gallicum. Melitenses ad Tripolim Africae sex Afrorum naves incenderuntGa naar voetnoot4. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|