Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4202. 1639 juli 11. Van Th. GraswinckelGa naar voetnoot7.Illustrissime domine, plurimum observande cognate, Quae vides, misit coelo receptus MolinusGa naar voetnoot8. Dum absum, alia inter multa, fugit hoc aspectus nostros. Pauculi dies sunt cum foelicior genius illa noluit nos diutius ut ne laterent. Facio quod meum. Tribuo tuum tibi. Vicissim rogo quaesoque exemplum transmitte. Erit hoc quodcunque mihi oppido quam gratissimum. Addam unum. Binis meis responderi me non exoptaturum, nisi mea interesse ipsum te judicare crederem atque haberem pro certo. Si quid judicas, sciam probaveritne se tibi illius candor, qui dum se bonae mentis candidatum fert, non potest non esse aeternum vestris virtutibus vectigalis. Est vero ille, Illustrissime Domine, plurimum observande cognate,
| |
11 Julii 1639. | |
In dorso schreef Grotius: 11e Julii Graswinckel. 1639. |
|