Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4171. 1639 juni 18. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot6.Excellentissime atque illustrissime domine, Accepta ad Theodonisvillam clades multum hic consilia, nonnihil et animos perturbat. Coeperat obsidium FeuqueriusGa naar voetnoot7, antequam sibi destinatas copias accepisset, et tamen intellecto venire ad se PiccolominiumGa naar voetnoot8, ut oppido obsesso | |
militem immitteret, ut pontem amnis, qua transire debebat Piccolominius antecaperet, progressus ei est obviam; sed reperit jam transgressum eum pontem multoque majorem quam fama tulerat, omni ferme cum peditatu Belgico ad octo millia, equitis haud minus. Eo jam ventum erat, ut sine pugna abiri nequiret, in qua pedes Gallus bene fecit; sed ab equite suo destitutus servare se non potuit. Effecit tamen, ne tota clades unius partis esset. Cohortes, quas regimenta vocant Navarrea, Picardica, Remburiana, Sanctipruliana concisae, captae machinae duodecim, Feuquerius vulnere in brachium accepto captus. Hostes quantum mali acceperint, nescitur. Sed solantur se Galli edito rumore mortuorum hostium majorem esse numerum. Nunc CastilionaeusGa naar voetnoot1 suo cum exercitu Verbini est, ut fidentem victoriae Piccolominium arceat ab ingressu aut Lotharingiae - nam Pontemossonum ab eo peti multi suspicantur - aut Galliae ipsius. RegisGa naar voetnoot2 valetudo hujus mali nuntio laesa iterum additis articulorum doloribus. Hesdinum clam intravere hostium XXV, leve auxilium. Alii octuaginta, qui idem speraverant, prohibiti. Implentur virgultorum fascibus fossae, non sine laborantium damno per eruptiones ex urbe. Duabus in partibus ad ipsa ventum oppidi propugnacula, adversus quae cuniculi parantur. Oppida, quae vidua SabaudaGa naar voetnoot3 in Gallorum dat manus, esse dicuntur Conisum, Carmaniola, Savillanum, Segusia vulgo Susa. Apparet nunc arcanis mandatis retentum in Gallia fuisse LonguevillanumGa naar voetnoot4, donec haec conficerentur. Vidi literas Poloni regisGa naar voetnoot5 tum ad Galliae regem tum ad cardinalem Riceliacum, legationem etiam pollicentes pro libertate principis CasimiriGa naar voetnoot6. Miror, si quid effecturae sint eae literae multum feroces et querulae, et pro magno beneficio imputantes quod pro caduceatore legatum Poloni mittant. Ego Polonis, qui me ea de re adiere, dixi nullas esse reginae nostraeGa naar voetnoot7 privatas cum principe cognato inimicitias; neque me ulla ei, ut nocerem, mandata unquam accepisse. Ad sanitatem Scotorum nihil spei video. Parlamentum ejus gentis coeptum est 15/25 Maji. LeslaeusGa naar voetnoot8 cum XV millibus valde prope Bartvicum est, citerius paulo Bartvicum rexGa naar voetnoot9 cum IV equitum XIV peditum millibus. Classis Anglica ad oram prope Edimburgum est; partim insulas occupat. Alia decem millia e vasallis rex exspectat vultque solvi sibi tributum vetus bellis olim adversus Scotos usitatum scutagii nomine, cujus et res et nomen post coalita regna in spem mansurae concordiae abolitum fuerat. Nunc aegre resuscitatum jusjurandum etiam rex ab Anglis suis exigit adversus Scoticam et similes Scoticae factiones. Inventi quidam, sed pauci, qui id detrectarent. Legatus BatavusGa naar voetnoot10 in comitatum regis ivit. Ibidem BetziusGa naar voetnoot11 pro mare- | |
schallo HornioGa naar voetnoot1 laborat non sine difficultatibus, quas auxit accepta ad Theodonisvillam clades et per id factus formidabilior WaertiusGa naar voetnoot2. Deus, excellentissime et illustrissime domine, res reginae, regni ac Tuae Sublimitatis sospitet. Sublimitatis tuae devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 8/18 Iunii 1639. Recentiores nuntii afferunt ex cohorte Navarrea et Piccardica vix sex, aut septem esse superstites. Feuquerium non in brachio tantum, sed et in ventre et crure vulneratum: ad uxorem ejusGa naar voetnoot3 comitate Picolominii missum Feuquerii et filiumGa naar voetnoot4 et cognatumGa naar voetnoot5 potestatemque factam uxori ad ipsum veniendi. 7 mensis hujus bene mane pugnatum: pedites Piccolominii maximam partem pone equitesGa naar voetnoot6 equis vectos: ita biduo confectas leucas XXXII; fuisse apud hostem machinas XL sed leves; mortua Gallorum IV millia, III capta cum omnibus sarcinis bellique instrumentis. Piccolominium videri imminere Viroduno. Regem introrsum se referre ad Ambianorum urbem. Princeps CondaeusGa naar voetnoot7 nihildum agit magni: habet XVII peditum, equitum tria millia. Seditio Massiliae fuit, sed repressa est. Archiepiscopus Rhemensis e Guisia domoGa naar voetnoot8 amore captus virginis Mantuana e domoGa naar voetnoot9, cum regi id conjugium minus probaretur, Sedanum se recepit. CardinalisGa naar voetnoot10 dolorem ostendit ob captivitatem. Feuquerii, quem nonnulli ex vulnere mortuum dicunt. Classes ab America et India Asiatica venisse in Hispaniam scribuntur et ferre haec octodecim, illa XXXVI milliones. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|