Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4112. 1639 mei 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque illustrissime domine, In Augustam Taurinorum non videntur praecipue directa fuisse Hispanorum consilia, sed tantum an quid ipsis utile, quae in urbe est, fratrum duorumGa naar voetnoot2 factio ferre possit. Ceterum Casalis obsidionem videntur animo agitare capta jam et Asta et Monticalvo. Transiere Alpes Gallorum equitum octingenti, peditum octo millia ex Languedocia; alii milites ex Delphinatu et Provincia eodem mittuntur. Ita illuc versae sunt Gallorum curae ac vires, ut alibi nihildum agatur. Quid moliturus sit ad finem Belgicum MileraeusGa naar voetnoot3, nondum liquet. Fuit apud me BysterfeldiusGa naar voetnoot4, quaesivit, an missura esset aliquem Suedia ad Transilvaniae principemGa naar voetnoot5; id enim et Gallos percunctari, ut quid sibi faciendum sit, possint decernere. Dixi intellexisse me non alienam a mittendo esse Suediam, modo clare conspici possit principis illius propositum; metuendum enim esse, ne fama duntaxat oblatarum societatum frui velit, ut ab imperatoreGa naar voetnoot6 commoda quaedam obtineat. Quam suspicionem ipse non carere quidem suis rationibus fatebatur, sed tentabat eam diluere, tum ex studio ejus principis ad tutandas per Hungariam res protestantium, tum quod non expediret ipsi in offensas Turcici sultaniGa naar voetnoot7 incurrere. Haec tamen non talia sunt, ut me inceptoGa naar voetnoot8 per tot ambages negotio securum esse patiantur. Doleo valde magis magisque accendi Anglorum Scotorumque dissidia; horum vero affectionem ita cuncta Scotiae invadere, ut etiam qui regias partes tutati fuerant coacti sint, nisi exsulare et bonis exui vellent, addere se insanientibus. HamiltoniusGa naar voetnoot9 a Scotis accusatus ut patriae contemtor scriptoGa naar voetnoot10 se purgavit sincerumque suum pro pace laborem demonstravit. Anglorum procerum eorum, qui puritani vocantur, duos eminentissimosGa naar voetnoot11 et capita haud dubie futura partium, si quid in Anglia motus exsurgeret, in custodiam dandos rexGa naar voetnoot12, dum Eboraci substitit, censuit. Idem rex epistolas misit ad regni sui nobiles pecunias ab ipsis mutuas rogans. Quae ratio faciendae pecuniae, citra conventum parlamentarium libertatis quam regis amantioribus quibusdam non placet. | |
Scripsere ad eundem regem Helvetiorum protestantium civitates pacem ei internam commendantes etiam ob publicum Europae bonum. Agere sincere eos arbitror. Verum ego id non magis profuturum puto quam operam ad pacificandum oblatam a Daniae regeGa naar voetnoot1 et ab Arausionensi principeGa naar voetnoot2, a rege autem non acceptam aliena in suorum regnorum negotiis arbitria recusante. Dux VinariensisGa naar voetnoot3, ut puto, Brissaci est etiamnunc: militibus ejus dedidit se Hippolyti oppidum. Nunc Thannum iidem obsident. Arces autem quaedam circa Salinas GuebrianoGa naar voetnoot4 cessere. Brissacum munitur profunda fossa operibusque aliis. Rhaeti legatiGa naar voetnoot5 in itinere sunt. Interim turbatur in Valle Telina ingressis eo per vim quibus exsilium indictum fuerat et Hispano non tenues copias proxime eam vallem habente ad impediendos Rhaetos, si armis eam possessionem velint repetere. Difficilem puto fore compositionem inter viduam SabaudamGa naar voetnoot6 et pupilliGa naar voetnoot7 patruos controverso tutelae jure. Tamen in id laborari a pontificisGa naar voetnoot8 ministris audio. Militis regii mira hic est licentia. Sub ipsas Lutetiae portas spoliantur de die viatores ne dissimulata quidem, ut fieri solebat, figura raptorum, qui tamen impune id ferunt. Tum vero ob novas gravesque capitationes et hac aliisque urbibus decedunt. Deum rogo, excellentissime et illustrissime domine, det reginaeGa naar voetnoot9, regnoGa naar voetnoot10 tuaeque Sublimitati felicia omnia. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Maii anni 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|