Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4111. 1639 mei 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot4.Excellentissime atque illustrissime domine, Et fidem D. SouchiiGa naar voetnoot5 in rem Suedicam et acre parque magnis negotiis judicium satis praedicare non possum. Injuriam tamen fecissem, non tam ipsi quam regno Suedico, nisi ei libenter admodum summarum virtutum testimonium reddidissem. Scio quidem ipsum et factis suis et sermonibus satis posse nosci neque dubito, quin ut talis jam innotuerit Sublimitati tuae. Ego tamen, quod mei est officii, reticere non debui esse in eo et Gallici ingenii vigorem et Suedici constantiam, rarae felicitatis temperamento. Quare non tam commendatione mea quam votis eget, ut cuncta etiam ipsius ministerio, excellentissime et illustrissime domine, bene regno, bene reginaeGa naar voetnoot6, bene Sublimitati tuae proveniant. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Maii 1639. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |