Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4108. 1639 mei 14. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot6.Illustrissime domine, Ex literis Excellentiae vestrae datis postridie calendas MaiiGa naar voetnoot7 dolens intelligo eas, quas 23 Aprilis dederam, literasGa naar voetnoot8 non perlatas suo tempore. Miseram eas more solito ideoque spero jam emerserint. Quod si placet Excellentiae vestrae indicare mihi aliquem Hagae, qui sit, ad quem meas literas posthac mittam, praescriptum sequar; interim optans felicem | |
Excellentiae vestrae hanc rusticationem, quae neque negotiisGa naar voetnoot1 obstitura est et valetudini, ut spero, conferet aliquid. Fama de D. BanneriiGa naar voetnoot2 victoria crescit indies multumque hanc aulam exhilarat regisGa naar voetnoot3 etiam ex eo leniore morbo. Addunt multi captumGa naar voetnoot4 et Friburgum et hostilium machinarumGa naar voetnoot5 LX. Dux BernhardusGa naar voetnoot6 ipse quidem Brisaci est eamque urbem munit fossa depressa in pedes octo aliisque operum egregiis. Interim copiae ejus, quae in comitatu Burgundiae circaque eum sunt, dedito sibi Hippolyti oppido nunc Thanum oppugnare incipiunt. In id plus peditatus et machinas exspectant, dum GuebrianusGa naar voetnoot7 arces subigit, quae propter SalinasGa naar voetnoot8 sitae. An in Germaniam progressurus sit dux, quod maxime rebus expediat, dubitare adhuc cogimur nulli interim, quo id obtineri possit, parcentes labori. Sed foederatorum non idem sibi proponentium id malum est, quod consiliis saepe diversis agantur. De ErlachioGa naar voetnoot9 domum revocando siquid dictum ab Helvetiis est, ea blandientium, non se obligantium verba fuere. Trans Alpes hostium consilia Augusta Taurinorum in spem tantum seditionis nequicquam assultata in Casale verti videntur captis jam, quae circum sunt, oppidis Asta et Monticalvo et sic aditu ad Casale Gallis vix sperabili. Batavorum validam in freto Morinorum esse classem etiam nos hic discimus. In Scotia intermortuae plane partes regiae aliis exemplo tractis, qui diutissimeGa naar voetnoot10 perstiterunt terrore. Rex interim BritanniaeGa naar voetnoot11 nobilitatem Anglicam pecunias rogat, duos autem praecipuos eorum, qui puritani vocantur, metuens, ne factionis capita fierent, in custodiam dedit. Externorum opera ad tollendum hoc dissidium oblata quamvis spernitur. Helveticae tamen protestantium civitates ad Britanniae regem scripsere tempori convenientia. D. comes LicestriusGa naar voetnoot12 in Anglia adhuc subsistit ibi quoque non inutilis, quippe tranquilliorum consiliorum auctor, Hispanicae magnitudini infestus. Ego pluris hic duci arbitror captivitatem Casimiri principisGa naar voetnoot13 quam principis RupertiGa naar voetnoot14 libertatem, nisi Anglia negotium hoc calide urgeat, cui tamen rei non favent tempora suspectis in Anglia Gallis, quasi qui Scotos, veteres socios suos, foveant. Bellum hic maxime in Italiam fertur. Ivere eoGa naar voetnoot15 ex Languedocia VIII pedi- | |
tum Gallorum millia, equites octingenti. Aliae item ex Delphinatu et Provincia copiae. Quid MillereiusGa naar voetnoot1 ad Belgicum finem acturus sit, nondum liquet, Cardinalis Riceliacus eodem se translaturus dicitur. BisterfeldiusGa naar voetnoot2 hic est et me convenit; quaerit, an ad Transilvaniae principemGa naar voetnoot3 missuri sint Suedi. Dico ego rem fore facilem, si appareat, quid is princeps propositi habeat. Fatebatur sequiusGa naar voetnoot4 suspicandi ex ipsa mora injecta negotio causae esse aliquid. Sed id diluebat sincero principis studio ad juvandas per Hungariam res protestantium. In exsilium acti antehac in Vallem Telinam vi rediere. Tum vero in propinquo copias habet Hispanus validas coercendis Rhaetis, si forte manu militari in possessionem se Vallis Telinae velint reponere. Mitto Excellentiae vestrae responsum satis triste D. LuthmaroGa naar voetnoot5. Is quando electoris titulum impetrare non valet, id agit, ut pro principis Palatini nomine ponatur nomen domus Palatinae, quae simul fratres quoque et sorores et agnatos comprehendat. Deus, illustrissime domine, det Excellentiae vestrae cuncta salutaria. Excellentiae vestrae ad omnia officia sacratissimus
| |
Lutetiae, 14 MajiGa naar voetnoot6 1639. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Alsena 14/24 may 1639. |
|