Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4051. 1639 april 3. Van Willem de GrootGa naar voetnoot1.Frater optime, Inter eos, quos quidem mihi novisse contigit Germanos, neminem vividiore ingenio repperi quam eum, qui has te perferet litteras FabriciumGa naar voetnoot2 graecis latinisque litteris non vulgariter imbutum et ex eo poetarum numero, quales paucos nostra videt aetas. Ei etsi ad te commendatitias dare supervacuum est - nosti enim et mores et studia ipsius -, hasce tamen ad te deferendas negare nolui, ut vel hoc inde discas eum amicitiam tecum initam fideliter nobiscum exercuisse. Multa is super HeinsioGa naar voetnoot3, multa super SalmasioGa naar voetnoot4 referre poterit, quae audire non paenitebit, nam utrique satis familiaris fuit non ita tamen, ut ad omnia, quod plerique hoc tempore solent vitia, conniveat. Hodie extulimus praeceptorem olim nostrum nobisque, dum viveret, addictissimum Iacobum LassoniumGa naar voetnoot5; ita nullum non anni tempus amicos nobis eripit. Vale, frater optime, et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Hagae, III Aprilis 1639. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris. In dorso schreef Grotius: 3 Aprilis W. de Groot 1639. |