Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd4046. 1639 april 2. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot4.Illustrissime domine, Sperare me faciunt literae, quas Excellentia vestra ad me dedit 21 MartiiGa naar voetnoot5, meliorem ejus valetudinem, quam firmet augeatque omnipotens Deus. Non desii ostendere illustri D. baroni OxenstiernaeGa naar voetnoot6, quanti ipsum faciat Excellentia vestra, atque ei commendare negotia Excellentiae vestrae, quae ipse sibi cordi esse respondit, et ad id se multis acceptis beneficiis obligatum. Puto, jam apud vos erit VickefortiusGa naar voetnoot7; is cuncta ad ducem VinariensemGa naar voetnoot8 pertinentia certa notitia optimaque fide narrabit. De valetudine ejus meliora in dies audimus. Nec desperamus de pecunia obtinenda, quanquam tardiuscule res procedit. Audimus et nos multum caesariani militis ad Heilbrunam colligi. Et legatusGa naar voetnoot9, qui venturus est ab imperatoreGa naar voetnoot10, alteri exercitui iter per Helvetiorum terras et alimenta postulabit in speciem ad tutandum Burgundiae comitatum, qui in Helvetiorum tutela est, sed id jus perdidit pacis cum Gallis jura temerando, reipsa ad recuperandum Brisacum et quae ei sunt vicina. | |
D. BanneriiGa naar voetnoot1 certe res prosperae sunt ac gloriosae capto hostium duce, caesis copiis, raptis machinis, signis, vexillis, oppidis ad deditionem properantibus. Quod si jam haberet quas optamus copias dux Vinariensis, pateret via non sine BavariGa naar voetnoot2 malo transferendi belli in proprias domus Austriacae terras, quod ut conveniens et Wismariensi et Hamburgensi foederiGa naar voetnoot3 urgere quotidie non cesso. Pax enim ab iis, quibus Germaniae calamitates in fructu sunt, aliter obtineri nequit. Quin pontifexGa naar voetnoot4 per suos homines quantum potest sit laboraturus, ut a MoguntinoGa naar voetnoot5 Bavaroque deflectat Galliae arma, dubium non est. Neque tamen tam hoc metuo, quanquam et in aula habet suam factionem pontifex, quam perpetuam Gallorum curam, ne protestantes in ipsorum vicinia invalescant animosque iis, qui intra Galliam sunt, protestantibus resuscitent, cum tamen scire debeant nec in Germania nec apud Helvetios Rhaetosque fidos Galliae amicos esse alios quam protestantes. Quae in Hungaria tument, facile eruptura arbitror, si TransilvanusGa naar voetnoot6 quorum spem jam diu facit aggrediatur. PersamGa naar voetnoot7 existimo omissaGa naar voetnoot8 urbe, de qua certabatur, et ex altera parte infenso MogoreGa naar voetnoot9, consilia sua ad pacem perpetuam aut temporariam versurum. Quod si jam Veneti malum sibi immimens sua largitione et suorum amicorum authoritate sedare possunt, facilis conjectura est, ubi se occupaturus sit victor et quietis impatiens TurcaGa naar voetnoot10. Is metus, si pacem aequam ab Austriacis exprimere non potest, superest, ut duritiei suae poenas non molles ferant. Certe recusatio diplomatum pro Batavis nullam habet aequi speciem et culpa pacis tardatae manifeste nos liberat. Quae consilia capturi sint qui Lunaeburgum convenere, videbimus et ex eoGa naar voetnoot11 alia judicabimus. Quod uxoremGa naar voetnoot12 ad se vocavit D. RousGa naar voetnoot13 credere me facit, longas negotii moras ab eo prospici. Meliora sperarem, si Scotici morbi ad sanitatem se reducerent. Sed audio et eorum, qui in Scotia coïerunt, crescere numerum et regemGa naar voetnoot14 magnis instructum copiis constituisse tueri imperii majestatem. Deum rogo pacem ibi det regi decoram, regno utilem. Tempus adventat, quo exspectatur, ut se moveant Batavi. Nam regii hic milites jam ad fines ire jussi sunt. Dunquercanorum in mareGa naar voetnoot15 eruptio documentum erit Batavis, ut alia posthac classis submittatur, priusquam prior fessa | |
domum redeat. Nihil ei reipublicae saepius quam mora nocuit et tamen semper peccantur eadem. De Hassis, quantum etiam ex sermonibus, qui hic habentur, judico, plus adhuc metus quam spei video. D. EstampiumGa naar voetnoot1 ad vosGa naar voetnoot2 rediturum eo minus arbitror, quod, praeter illud de pecunia praemature Hassis data credatur favere reginae matriGa naar voetnoot3. Vidua SabaudicaGa naar voetnoot4 ad viduam MantuanamGa naar voetnoot5 legatumGa naar voetnoot6 misit consciis Hispanicis Mediolani ministris, qui transitum ei dedere; quid agatur, latet adhuc. Interim Hispani contra Sanctidovallum novum castellum struunt, quo omnem ad Vercellas aditum Gallis obstruant. Rhaetorum ab Hispania legatus in reditu est diciturque ferre de Valle Telina ea, quae Rhaeti expetunt necessaria sane ad pacandos animos valde ulceratos. Leganesii excusationes adversus sex millia in Hispaniam petita, nihil valuere. Stat enim Hispaniae rexGa naar voetnoot7 imperatis. Scribitur praeterea ab Hispano miles non Neapoli tantum, sed Florentiae, Lucae, Mutinae. In ipsa Hispania hominum sterili et tot externis praesidiis exhausta non ita facile colligitur exercitus, quem reget marcio LovelasiusGa naar voetnoot8 Arragoniam et Navarram vice regia curans. Princeps ThomasGa naar voetnoot9 virum nobilem ad viduam Sabaudam misit. Vocatur is comes SeravalliusGa naar voetnoot10 domo Vercellensis. Arcani aliquid portat, sed praedicatur significare viduae futurum, ut princeps Thomas ipse ad eam veniat suamque ad omnia adferat operam. Quod tamen serio agi alii non credunt. Quippe, ut ipse id audeat, non tamen permissurum cardinalem HispanumGa naar voetnoot11. Helvetiorum conventus erit Badae. Interim pontificii pagorum seorsim Lucernae congregati viam struunt, quaGa naar voetnoot12 impleantur imperatoris desideria et prohibeantur aut accidantur dilectus Gallici. Scribitur imperator Augustam venire. In comitatu Burgundiae bene res Gallis procedunt et, si adsit diligentia, videtur hic annus quod hosti restat urbium proxime famem rerum omnium caritate adductum Gallis promittere. In GuebrianoGa naar voetnoot13 certe nihil boni ducis desideratur. Bagdetum captum a Turca intelligimus 24 DecembrisGa naar voetnoot14 fossis repletis magno numero saccorum lanis refertorum, facta in maenibus ruina, per quam obsessor transiit multoque Persarum sanguine se satiavit. | |
Deus det nobis ea, quae christiano orbi sunt optima. Excellentiae vestrae perpetuo obsequio addictissimus
| |
Lutetiae, 2 Aprilis 1639. Intelligimus principem Thomam in Italia esse in oppido Laudensi. De Lipsia hic nihil. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Hagae 9 Apr. st. n. 1639. |
|