Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot4022. 1639 maart 18. Van P. de Groot4.Venerande parens, Venit ad vos iuvenis doctissimus A. Tholingius5, scabini Amstelodamensis6 filius. Pauca haec quae discedens a me petiit non potui negare eius amicitiae. Est iuvenis curiosus non minus quam studiosus noscendi omnia, quae prodest scire. Fuit mihi cum eo familiaritas, dum in hoc foro communia habuimus studia. Egit etiam causas diversas nec sine laude. Spero talem futurum, in quem non poenitebit tua collocasse beneficia. Deus, venerande parens, vobis omnibus adsit salutifer. Tibi obedientissimus filius
| |
XVIII Martii MDCXXXIX. Hagae Com. |