Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 10
(1976)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3916. 1639 januari 1. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot2.Illustrissime domine, Accepto epistolioGa naar voetnoot3 Excellentiae vestrae misi illico ad HeufdiumGa naar voetnoot4. Is mihi quod rescripsit mitto. Quare cum in praesens, quantum ego istas res satis perplexas intelligo, in regiis his ministris mora sit nulla, contentus fui regemGa naar voetnoot5 monere, ut in posterum dies praestituri bene serventur. Ita futurum, ut dominus BanneriusGa naar voetnoot6 res agere possit, quales et rex et ipse desiderant. Id se curaturum rex respondit. Rogo autem, ut prioribus literis feci, Excellentiam vestram, ut mihi ex hac pecunia meum servare liceat. Neque enim aequum sit me, hominem haud valde pecuniosum post magnos de meo sumptus factos ad exornandam legationem, hoc insuper operae si non quam vellem felicis, certe non indiligentis ferre praemium, ut multi temporis fructus ejus, quam ex Hollandia petere sine fine certo cogor, pecuniae, amittam. Cal. Ian. 1639, ut hic numeramus, quem ego annum Excellentiae vestrae felicem precor. Excellentiae vestrae ad omnia officia paratissimus
|
|