Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage No. 4 Bij no. 3534
| |
1.Cum de pactis Wismarniensibus superiore anno initis, ratificationumque negocio hactenus dilato domino legato antehac constet, nunc vero Hamburgi de earum mutua extraditione per legatos SalviumGa naar voetnoot6 et DawausiumGa naar voetnoot7 iis conventum sit conditionibus, uti ex adiuncto exemplari sub lit. AGa naar voetnoot8 apparet, faederique ultima manus accesserit. Existimat Sac. Reg. M.tas e re fore, ut dominus Grotius postulato ad regem aditu post salutationem et curialia negocii conclusionem christianissimo regi exponat, de felici successu gratuletur et quae ulterius facere queant ad foederis realem executionem recommendet, sicut et Sacram Reg. M.tem in omnibus ex parte sua praestandis fore promptissimam consiliorumque mutuae et sincerae communicationi nunquam defuturam ac idem sibi de christianissimo rege polliceri, contestetur. In specie si qui articuli et pactis Hamburgensibus Lutetiae pertractandi ad se remissi fuerint, veluti S. Reg. M.tas ambos de ratione gerendi ad Rhenum belli et salvis conductibus futuros credit, eos diligenter urgeat in sequentem modum. | |
2.Priorem de bello et Rheni transitu ita explicari sibi petat et in effectum deduci, ut realem aliquam sublevationem arma Sac. R.ae M.tis per Germaniam sentire possint exaggerando, quantum incommodi passae sint res communes, praecipue Sac. R.ae M.tis exercitus, quod nec validis copiis nec in tempore, ubi oportebat, dux BernhardusGa naar voetnoot1 ad Rhenum hoc anno sit sustentatus. Vult Sac.a Reg. M.tas ut Grotius de hoc negocio cum Gallicis deputatis, si fieri possit, transigat et certi aliquid referat conficiatque, quibus quantisque copiis in ... r proximum ducem Bernhardum iuvare vel Rhenum transire interioraque Germaniae penetrare ad distrahendum mutuum hostem velint. Ostendendo offensivum bellum in Germania geri oportere nec alia ratione satisfieri foederi posse vel causae communi subveniri. Numerus expeti et definiri poterit augendo ducis Bernhardi exercitui duodecim mille pedites, sex mille equites; sin determinare certam quantitatem et sese obligare nolint, instet nihilominus et numerum quam maximum urgeat; quid sequatur vel effecturi sint suo loco relinquat. Sicubi de rationibus et intentione Sac. R.M.tis secretarius SmalziusGa naar voetnoot2 dominum Grotium ulterius informabit idemque negocium is quoque inter alia apud cardinalem Riceliacum diligenter repraesentabit. | |
3.Nec minus alter articulus de salvis conductibus et si quae aliae incidant circa praeparatoria tractatuum quaestiones, sedulo curandus est. Inprimis cum aliquot ante menses serenissima respublica Veneta literis ad Sac. Reg. M.tem datis operam suam in componenda pace universali amice obtulerit, eiusque mediationis acceptationem nomine christianissimi regis eiusdem legati extraordinarii marchio S.ti ChamontiusGa naar voetnoot3 et Davausius ac nuperrime residens baro RorteiusGa naar voetnoot4 S. Regiae M.ti suaserint et recommendarint; significet Grotius S. Reg. M.tem dedisse id florentissimae Reipublicae honori et Galliae regis intercessioni, ut dato ad eandem rempublicam amico responso oblatam operam acceptavit; proinde habere se in mandatis, ut super tota re cum legato Veneto communicet. Id autem priusquam faciat, petat, ut in rei promotionem christianissimus rex suas cogitationes et si quid admonendum habeat circa praeparatoria, praesertim in tabulis securitatis, quarum hic Gallici ministri mentionem fecerant, pro quibus et qua forma urgendis, aperire dignetur. | |
4.Ubi vero de his Gallicorum ministrorum sensus exploraverit, conveniat oratorem Venetum traditisque Sac. Reg. M.tis ad eundem literis et ad Rempubli- | |
cam responso, quorum exempla sub literis B.C.Ga naar voetnoot1 videre est excuset primo moram, quae vel praecipue intervenerit ob difficultatem super loco conventus nominato hactenus Colonia, cuius incommoditates tanquam S. Reg. M.ti indecorae et intutae facile erit Grotio repraesentare. Nunc vero cum foedere mutuo Hamburgum nostris, Colonia Gallicis tractatibus destinata sit, nil in eo posse mutari ostendat; caeterum si eo legatos mittere Reipublicae placuerit, interponendam prius operam, quo imperatorGa naar voetnoot2 eadem loca approbet ac legatos quoque suos illuc destinet et ante omnia de salvis conductibus pro commissariis vel ministris, quos S. Reg. M.tas rex Galliae ac confoederati per Germaniam principes utrobique mittent, primo quoque tempore provideat. | |
5.Circa Germaniae principes, quod recusari ab imperatore eorum ad tractatum admissio et salvi conductus negari velle videantur, christianissimus rex id consilii proposuit, ut mutua conventione ambae Majestates decernant, eorum quamvis absentium caussam suscipere et in tractatu restitutionem, quantum fieri possit, procurare. Ambigit quidem S. Reg. M.tas, quid super eo negotio statuat, cum considerat, quam multi a partibus nostris discesserint et quod ipsa in dispari obligatione, quemadmodum illi causa versantur. Quin tamen omnium restitutionem intendere et Germaniae et duorum regnorum intersit, non dubitat. Exquirat super tota re dominus Grotius mentem christianissimi regis, qui si rem desperatum putet, credit S. Reg. M.tas non eo nomine abrumpi et praecidi tractatus pacis vel ipsorum principum praecipue interesse. | |
6.De his autem praeparatoriis ad tractatus Hamburgensem Coloniensemque si potestatem quicquam statuendi habeat legatus Venetus vel post communicationem cum suis principalibus obtineat, concedit S. Reg. M.tas domino Grotio facultatem de iis cum eodem legato non solum communicandi, sed etiam conveniendi; ratamque habebit formam salvorum conductuum, quam Grotius nomine suo approbaverit acceptaveritque confidens illius prudentiae nil omissum iri, quod ad dignitatem suam ac regni conservandam validitatem ipsorum et securitatem suorum facere queat. Coniungat circa horum formam numerumque, scilicet pro quot et quibus peti debeant aut obtineri possint, consilia cum Gallicis ministris et, si placuerit, coniunctim cum iisdem id negocium apud Venetum peragat. | |
7.Praeterea vult Sacra Regia M.tas, ut dominus Grotius accurate inquirat, an potentissimi titulo uti adversum alios reges praecipue Anglum Veneti consueverint. Si non moris ipsis alium quam serenissimi, praeter singulares christianissimi, catholici etc. addere, Sac. Reg. M.tas eo in posterum contenta erit dempto etiam excellentissimi vocabulo. Caeterum si deprehendantur aliis largiendo, aliis negando | |
majestates distinguere, Sacra Regia M.tas absque potentissimi nomine literas reipublicae non est admissura. Id quod oratiori exponat et caveri inposterum talem iniuriam moneat. | |
8.Quid super his cunctis Gallici ministri, quid Venetus vel statim vel post modum plenius de reipublicae voluntate informatus referat, dominus Grotius diligenter notet et Sac. Reg. M.ti perscribat. Actum ut supra.
Nomine Sacrae Regiae M.tis subscripsere eiusdem ac Regni Sueciae respective tutores et administratores. Gabriel Oxenstierna, Gustavi R.S. Archidapifer;
| |
In dorso schreef Grotius: 30 Dec. 1637 Mandata Reginae ad Grotium pro implendo federe Hamburgensi. |
|