Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage No. 3 Bij no. 3534
| |||||||||||||||||||
I.Cum mense Septembri Stocholmiam veniret Baro RorteiusGa naar voetnoot8, propositioni suae coram regni administratoribusGa naar voetnoot9 factae inter alia inseruit cupere christianissimum regem scire sacrae regiae majestatis Sueciae cogitationes super universalibus induciis illi a pontifice RomanoGa naar voetnoot10 propositis et ad adsensum nomine sui regis S. Reg. majestatem hortatus est ex eo, quod futurae sint commodae tractandae paci universali et quisque interim quae possideat, retinenda habeat, sicut ex ipsa propositione sub Num. 1. adiecta apparet. Nuper vero idem residens declarationem S.ae Reg.ae M.tis et adsensum iterum postulavit addito decennales proponi et in casum sive induciarum sive pacis con- | |||||||||||||||||||
stitutum suo regi adiuvare S.R. majestatem Sueciae in retinenda et conservanda Pomerania. S. regia majestas negocio mature perpenso licet plurimas difficultates in obtinendo tali armistitio, plurimas etiam incommoditates in obtento videat, cum principali lite tantum suspensa et rebus in incerto haerentibus nimio suo commodo imperatorGa naar voetnoot1 Germaniam sibi totam obnoxiam habere, bellum suo rursus tempore resumere et nos perpetuis ac gravibus distinere impensis possit. Nihilominus ut voluntati et suasui amici ac faederati regis satisfaciat et tanto promptior paci universi via sternatur, decrevit adsentiri huic propositioni et permittere christianissimo regi etiam nomine suo adversam partem interveniente pontificis vel cuiuscunque opera disponere ad tales inducias, modo necessariis et aequis quibusdam condicionibus incommodis suis illinc caeteroquin oriundis prospiciatur. Communicavit hanc inclinationem suam et de incommodorum remediis cum residente barone Rorteio, uti et Hamburgi cum legato DavausioGa naar voetnoot2; caeterum quod plenis mandatis caruerint de dictis condicionibus cum S.a regia majestate tractandi et concludendi, ex usu iudicavit mandata sua domino Grotio committere eoque nomine ablegare secretarium suum SmalziumGa naar voetnoot3, quo in loco commodius et plenius Galliae regis et ministrorum sensus explorentur et negocium pertractari queat. Vult autem ut dominus Grotius sequentia observet et in eum, qui hic praescribitur, modum procedat. | |||||||||||||||||||
II.Parato ad regem aditu post salutationem ac curialia et sermonem praefationi hic insertae conformem, sacrae regiae majestatis literas de transmissis ad se mandatis indicantes tradat. Ubi vero deputati fuerint e ministris, qui cum ipso congrediantur, negocii cursum iisdem similiter explicet et difficultates, quae apud S.R. majestatem in considerationem venerint, per sequentes quaestiones deducat et sibi declarari petat.
Circa haec omnia discursus ultro citroque faciendi sunt et notanda consilia, | |||||||||||||||||||
intentiones inclinationesque ipsorum, quatenus cum Sac. regiae majestatis mente conveniant vel discrepent. Caeterum ubi ad edendas condiciones nostras ipsorum rogatu deveniendum sit, dominus Grotius sequentes ipsis examinandas proponat, sine quarum partim obtinendarum spe, partim praeeunte cum rege Galliae conventione, sacra regia majestas ad induciarum tractatum sua ex parte descendere incongruum omnino et damnosum existimat. | |||||||||||||||||||
III.
| |||||||||||||||||||
| |||||||||||||||||||
IV.Harum condicionum aequitatem evincunt plurimae et evidentes plerumque rationes; induciae ineuntur, ut tanto commodius in pacem controversiae dirimi et componi queant eo interim fundamento, ut possidentes possideant et cuiusque condicio si non melior, certe ne deterior reddatur. Quae ab hostibus praestanda veniunt, ita intelligi debent, ut in iis obtinendis christianissimus rex eam, quam pro suis rebus operam interponit, collocare spondeat; quae vero in eius sunt potestate, eorum est necesse praecedat conventio. Securitatis autem durantibus induciis et in retinenda possessione, vel praecipua habenda ratio; quae non potest esse alia, nisi ut arma ad quascunque hostiles invasiones pactis contrarias contra alterutrum intentatas socii per Germaniam coniungere et perfidiam reprimere queant; quod fieri sine perpetuo exercitu vel ad minimum ita validis praesidiis, ut exercitui possint comparari, nequit. Horum autem sive exercitus sive praesidiorum sustentatio ademtis stativis et praecisa in alieno solo vivendi libertate, quam belli ius excusat, induciis quam bello longe gravior S. regiae majestati futura est, nisi ferendis oneribus subsidia reperiantur. Eoque casu bellum gravius cum nobis ipsis per inducias quam nunc cum hostibus gesturi sumus. Ob has aliasque similes rationes non poterit non aequa duci Pomeraniae, Wismarniae et reliquorum per Germaniam insessorum locorum possessio, dictorum vectigalium exactio et subsidiorum persolutio. | |||||||||||||||||||
V.Si ad disceptationem res venerit et omnia obtineri nequeant, vult S. regia majestas, ut praecipue insistatur primo, secundo, septimo, octavo, nono, undecimo articulis, utpote sine quibus non pangerentur induciae, sed victae traderentur hosti manus. Reliqui velut tertius, quartus, quintus, decimus tales sunt, ut aeque ad christianissimum regem ac coronam Sueciae pertineant obligetque mutuum interesse ad studium in iis obtinendis collocandum. Sextus partem facit tractatuum pacis et si nunc decidi non poterit, eo remittatur. Ad extremum tamen ubi prius res ad hostes relata fuerit, si adversa pars tanquam duras nimium has condiciones reiiciat et molliri petat et si pertendant sive Gallici sive apud illos pontificis ministri, et caeteroquin qua spes boni exitus affulgeat, S. regia majestas contenta erit, si articuli primus et septimus simpliciter, secundus quatenus Vismarniam et maritima, octavus quatenus vectigalia concernit, obtineantur: cedetque in secundo reliqua per Germaniam loca vigore quidem induciarum, sed sub specialibus pactis cum iis, quibus restituentur, ineundis | |||||||||||||||||||
excepto tamen Benfeldio et Dacsteinio cum adiacentiis, cuius Gallos cessionem vix suasuros credit, excepta etiam Osnabrugga urbe evangelica, quippe cum multum etiam regis Galliae intersit superesse nobis in Vestphalia standi locum; in octavo cedet ducenta imperialium millia contestandi desiderii causa insistenda humani sanguinis effusione. Nonus nil aliud continet, quam quod rex Galliae sua sponte per Davausium et baronem Rorteium sine ulla mentione mutuae pro Lotharingia obligationis obtulit. Caeterum si nunc recusetur vel condicio apponatur, consultius est servare rem integram tractatui pacis. In undecimo captivorum restitutio nomini induciarum tacite et ex consuetudine inest nec negatam iri existimat. | |||||||||||||||||||
VI.Secretarius Smalzius de intentione sacrae regiae majestatis accurate informatus est et prudentiae domini legati sicut et utriusque dexteritati in moderando negocio et rationibus, quas hic repetere longum foret, diducendis S. regia majestas confidit. Edoctus de Gallicis condicionibus dominus legatus facilius diiudicabit, ubi intendere condiciones a S. regia majestate suae dispositioni permissas, ubi remittere possit. | |||||||||||||||||||
VIII.Ante omnia id observari vult S. regia majestas, cum permiserit christianissimo regi tantum disponere adversam partem ad inducias non easdem suo nomine concludere, ut, ubi de dictis conditionibus cum Galliae rege conventum fuerit ac is in ea, quae ab ipso postulantur consenserit, in caeteris disponi posse hostem confidat, singula quidem comprehendantur instrumento a sacra regia majestate Sueciae et Galliae rege in casum induciarum ratificando. Negocium tamen suo nomine non concludatur nisi immediate cum caesareis ministris. Cum nuncio enim pontificioGa naar voetnoot1 concursum Grotius per expressum caveat. Caeterum si induciae illic concludi poterint opusque confici, Lutetiam - quod verisimile non est - caesareo aliquo plenipotentiario accedente concedit S. regia majestas Grotio potestatem easdem nomine suo approbandi, concludendi signandique. Sin vero, cum de conditionibus illic conventum fuerit, res in alium locum, ubi plenipotentiarii congredi negocio terminando debeant, remittenda erit, iudicat S. Reg. majestas Hamburgum sibi, Coloniam Gallis maxime oportunam; contenta etiam nihilominus futura, si quis alius veluti Lubeca aut Luneburgum locus sibi nominetur. | |||||||||||||||||||
VIII.Si negocium adhaerescit vel hostium vel regis Galliae voluntate aut aliquod improvisum emergens, quod ex hac instructione explicari ac resolvi non possit, intervenerit, de eo diligenter per literas S.R. majestatem Grotius certiorem reddat ac mandata S.R. majestatis expectet. Actum ut supra. | |||||||||||||||||||
Nomine Sac. R. majestatis subscripsere eiusdem ac regni Sueciae respective tutores et administratores. Gabriel Oxenstierna, Gustavi R.S. Archidapifer;
| |||||||||||||||||||
In dorso schreef Grotius: 30 Dec, 1637 mandata super induciis. |
|