Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3893. 1638 december 20. Van P. de GrootGa naar voetnoot4.Venerande parens, Octiduum iam est, quod secundam in foro actionem egi multo minus quam ante commotus. Spero mihi hac in re crebram exercitationem non parum profuturam. Iam tertio locutus fuissem, nisi instantes feriae tempus negassent. De fratre minoreGa naar voetnoot5 gaudeo intelligere quae nuntias; de majoreGa naar voetnoot6 doleo, quod eas, quae revera in bello sunt difficultates, vel male contemserit pridem vel male metuat hodie. Spero tamen, et quidem si novi, confido nihil eum aggressurum inconsultis parentibus, nihil sibi ipsi indignum. Nos hic laetissimum heri accepimus nuntium de Brisaco dedito. Fortissimus ille princepsGa naar voetnoot7 vel sola hac expugnatione sibi immortalitatem, hoc praesertim tempore, comparavit. De BannerioGa naar voetnoot8 non minus prospera sunt quae intelligimus fuso ter GalasiiGa naar voetnoot9 exercitu. De TreselioGa naar voetnoot10 miror, quod sit tam nostri immemor. Ego ad eum scribam quam primum. Interea Deum precor, venerande parens, ut tibi det omnia prosperrima. Tibi obedientissimus filius
| |
Hagae XX Dec. MDCXXXVIII. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 29 dec. |
|