Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3834. 1638 november 6. Aan J. StoinskyGa naar voetnoot5.Gaudeo, vir clarissime, me eum tibi credi, qui esse primum, deinde et credi laboro amantem bonorum virorum. Tibi eum esse, qui christianis esse debet in adversis non levibus, animum gaudeo proque eo, ut et pro superata magna morbi parte Deo habeo gratiam utque id, quod deest, impleat, eum veneror. Tum vero multum debeo, quod cordi tibi fuisse pericula mea, quorum illud, quod in itinere adiiGa naar voetnoot6, magnum sane fuit nec minus iis, quae in calidissimis praeliis adeuntur, ostendis quodque me eo juveris officio, quod vel maximum haberi debet: ad Deum precibus. De rebus Poloniae vestrae persto in meis, quas video ab aliorum ejus regni peritorum judiciis non abire, conjecturis. Deus malos eventus avertat. Venio ad locum libri mei de Belli Pacisque jureGa naar voetnoot7. In eo video mentem meam aut a me non lucide expressam aut ab aliis non bene intellectam. Ultionis vox si rigide sumitur pro ea, quae tantum alterius dolore se satiat, eam interdictam christianis non dubito idque apertum feci me sentire capite, quod est de PoenisGa naar voetnoot8. Si autem leve aliquid sit, quod a magistratu exspectandum habeat is, qui me laesit graviter non vitam auferens, non corpus mutilans, ne patrimonio quidem eum | |
spolians atque ego justa adductus ratione non videam, quomodo hominis illius insolentia aliter a malis aut paribus aut majoribus mihi aut aliisGa naar voetnoot1 inferendis coërceri possit, puto me non peccaturum, si cautione utar, qualem morbus requirit, coactus tamen utar nec gaudens. At vero eo, quem adducis, loco distinguo ulcisci et arcere, illud ut majus et gravius, hoc vero ut multo aequius favorabiliusque et oppositionem in Domini nostri verbis puto esse non directam, sed a majori ad minus. Permisit Mosis lex etiam ultionem a privato exactam, datam ab judice. Ego vero non modo hoc veto - nempe eo, quo jam dixi sensu -, sed et defensionem contra injuriam non omnem permitto, sive illa injuria corpus impetat, non tam cum periculo aliquo nostro quam cum contemtus significatione, sive de bonis aliquid imminuat, dummodo scilicet non nimis grave sit hoc aut illud malum, quod ἐν στιγμῇ definiri non potest, sed homini patienti ac benigno ipsa lenitas bonitasque suggerit. Sic in tunica et pallioGa naar voetnoot2 intelligo damnum tolerabile, in milliari uno aut altero laborem nobis non exitiosum. Eandemque interpretationem adhibeo ad praeceptum non litigandi et ad praeceptum petita non abnuendi, quae a prioribus discreta esse, sed tamen ex eodem bonitatis fonte venientia non primus sentio, sed cum christianis antiquis, ut puto, omnibus. Quod vero nonnuli posteriorum illud τῷ ϑελόντι σοι ϰϱιϑῆναι interpretantur, potius quam ut te ulciscaris, sane coactum est. Ego hoc nec minus illud αἰτοῦντι σε δίδου per se sumendum arbitror, non autem connectendum cum prohibita ultione. Neque enim rigidus ordo in aphorismis talibus exigendus est, non magis sane quam analysis in psalmis. Sic igitur intelligo praecepta illa, ut tacite insit exceptio, sive ex ipso exemplo, puta alapae, comprehendi facilis, sive supplenda ex aequitate reique natura, ut de jurejurando. Ideoque ἀντιστῆναι mihi est vim imminentem vi arcere, quod minorem habet mali speciem quam post factum se per judicem ulcisci, in quo plerumque est animus alterius malo semet exsatians. LibaniusGa naar voetnoot3, homo paganus, sed euangelii non indiligens lector, in oratione de custodia reorum laudat praeceptum de chlamyde aut tunica non litigandi. Justinus vero martyrGa naar voetnoot4 haec ipsa, quae dixi, praecepta explicans Apologetico II ait: Πεϱὶ δὲ του ἀνεξιϰάϰους ἐίναι ϰαὶ ἀοϱγήτους ἅ ἔφη ταῦτα ἐστὶGa naar voetnoot5. Chrysostomus illud Petenti dato explicans ad locum 2 Corinth. VIIIGa naar voetnoot6 ait: Ὁ Θεὸς τὸ ϰατὰ δύναμιν ἀπαιτεῖ, ϰαὶ ϰαϑ᾽ ὃ ἔχει τις, οὐ ϰαϑ᾽ ὃ οὐϰ ἔχειGa naar voetnoot7. Addit tamen prudenter | |
ἐπαινεῖ μὲν τὸ ὑπὲϱ δύναμιν· οὐϰ ἀναγϰάζει δὲ τούτους ποιῆσαι ταῦταGa naar voetnoot1. De alapa vero idem Chrysostomus hunc in modum philosophatur VII ad RomanosGa naar voetnoot2: τοῦτο γὰϱ ἡ λαμπϱὰ νίϰη τὸ πλεῖον αὐτῷ παϱασχεῖν ῶν βούλεται, ϰαὶ τοὺς ὅϱους τῆς πονηϱᾶς ἐπιϑυμίας αὐτοῦ τῇ δαψιλείᾳ τῆς οἰϰείας ὑπεϱβῆναι μαϰϱοϑυμίαςGa naar voetnoot3. Causam reddit in prima Oratione de Eversis statuis: ὕβϱις οὐϰ ἀπὸ τῆς γνώμης τῶν ὑβϱιζόντων, ἀλλ᾽ἀπὸ τῆς διαϑέσεως τῶν πασχόντων ἢ συνίσταται ἢ ἀπόλλυταιGa naar voetnoot4. Praeceptum de vitandis litibus in libro illo explicavi quibusdam christianorum veterum dictis, quibus addi potest illud ex concilio Carthaginensi quartoGa naar voetnoot5: Episcopus nec provocatus de rebus transitoriis litigetGa naar voetnoot6. Multa alia adferre possem sanctioris aetatis testimonia eam, quam caeteris praetuli, interpretationem firmantia; verum id epistolae modum excederet, quam claudam repetitis ad Deum pro te et christianorum universitate precibus. Tuus ut debeo amantissimus
| |
Lutetiae VI Novemb. MDCXXXVIII. |
|