Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3771. [1638] september 20. Van P. de GrootGa naar voetnoot1.Venerande Parens, Quod Amstelodami aliquanto diutius moratus fuerim quam decreveram, causa fuit D.i CrusiiGa naar voetnoot2 ex Gallia reditus, cui, quoniam ignotus ibi erat, aliquamdiu adjutor mansi. Ille multa mihi dedit signa sincerae amicitiae petiitque, ut singulis septimanis ad eum in Suediam scriberem, pari obst[r]ictus promisso. Hoc quoniam non inutile fore confido, optem aliquando mihi scribi aliquid eorum, quae ibiGa naar voetnoot3 geruntur, quod a PelzioGa naar voetnoot4 fieri poterit, describendo quaedam ex iis, quae ad alios scribuntur. Amstelodami omnes valent optime, et vos omnes salutant. D.i Vossii liber de Ido[lo]latriaGa naar voetnoot5 pervenit ad quartum et adhuc longe abest a fine. Videtur haec aetas multum ei tribuere materiae, ita ut etiam sub praelo augeatur quotidianis exemplis. Apud Treselium filiumGa naar voetnoot6 Amstelodami agentem reperi etiamnum libros, quos jam ad vos pervenisse putaram, nescio an ipsius culpa an occasionis. Acceperat etiam ad te mittendos alios libellos ab EpiscopioGa naar voetnoot7 ut ajebat. JansoniiGa naar voetnoot8 typos hebraeos et Graecos brevi accipiam et mittam; est ille vir pacificus satis, verum alteri parti deditus. Videtur non adversari quidem impres- | |
sioni AnthologiarumGa naar voetnoot1, timere tamen BlaviumGa naar voetnoot2 non minus quam ab eo timeri. Promittit tamen incepturum se, si possimus adhuc duos exspectare menses. Deo gratias ago pro valetudine tibi restituta. De regina matreGa naar voetnoot3 ad matrem scribo. Venit ad vos D.s CnutiusGa naar voetnoot4 super ejus negotio cum regeGa naar voetnoot5 acturus. In partu reginaeGa naar voetnoot6 video quod prosit ei, video etiam quod obsit. Minus enim jam timenda erit in Gallia firmata successione, sed etiam eo firmior erit cardinalisGa naar voetnoot7 auctoritas. Illa de sua re ad regem non scribit, sed omnia Cnutio commisit. DomesticumGa naar voetnoot8 postea misit, ut regi et reginae gratuletur novum partum. Deus, venerande parens, tibi semper adsit salutifer. Tibi obedientissimus filius
| |
20 Sept. Hagae Comitis. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 30 Sept. |
|