Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3759. 1638 september 10. Van G.J. VossiusGa naar voetnoot5.Illustrissimo et Incomparabili Viro Hugoni Grotio, Legato Ordinario Regni Suecici ad Regem Christianissimum S.P. Lutetiam Parisiorum. Qui hasce, Illustrissime Domine, litteras perfert, is est Christophorus Bernhardus SeuberlichGa naar voetnoot6 Thuringus, cujus parensGa naar voetnoot7 uni ex Thuringis comitibus aulicus ecclesiastes fuit. Ipse in variis Germaniae academiis studiis nobilium iuvenum praefuit praecipueque jurisprudentiae operam dedit. Ex pacta autem mercede tantum comparsit, ut videatur sibi aliquantisper suo posse succo vivere. Nihil autem aeque in votis habet quam ut cuiquam e principibus Germaniae viris aliive dignitate illustri a consiliis aut secretis esse possit. Proximum est, ut saltem curae suae iterum commendentur iuvenes facile agentes, non quo iis doctor, sed domesticus; sed quibuscum continuo, vel mox terras lustret exteras. | |
Hoc fine fortunam quaerens prius Britannias, mox Gallias visit: utrum ex suo an alterius consilio, haut sat scio. Significavi illi, satis mihi arduum videri, quod petit in tanta exsulum Germanorum copia, in his tot eruditis iuvenibus, quorum quilibet pene conditionem hujusmodi deposcit. Roganti ei, ut aliquid ad te litterarum dare vellem, non potui id denegare, praesertim cum idem peteret Vincentius FabriciusGa naar voetnoot1, iuvenis ut carmine pollens, sic aliis etiam studiis excultus et, quod caput est, moribus perhonestis: quicum non exiguus mihi, maior liberis meis usus intercedit. Is eum ut optime novit - nam aliquamdiu cum eo Coloniae Agrippinae vixit - ita mihi a virtutibus et doctrina commendavit atque ut idem apud te facere vellem, omni studio contendit. Etsi autem plane persuasum habeo te commendationibus aliorum tantum non obrui, confido tamen hanc utriusque nostri haut fore ingratam, imo nec inutilem, modo iuvare eum in aliquo, si non auxilio, saltem consilio, possis. De rebus privatis aut publicis, nihil addo, quia cum Seuberlingus hic prius Britannias adeat atque istic dies aliquot sit haesurus: omnino ante has jam alias a me acceperis. Illis igitur potius caetera hac ipsa hebdomade complectar. Illustrissime nominis tui cultor
| |
Amstedolodami, MDCXXXVIII, IV Eid. Septembris. |