Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3739. 1638 augustus 21. Aan G. MüllerGa naar voetnoot2.Nobilissime atque amplissime domine, Nolit quaeso Nobilitas vestra Lutetiani transitus apud me meminisse. Non possum enim sine meo dolore meminisse eorum temporum, cum aedes meae per se speciosae magis quam bene distinctae per infelicitatem aliorum, qui ad me confugerant, erant factae arctiores quam ut mihi liceret tanto hospite et frui et gaudere; sed et latinum sermonem nolit quaeso excusare Amplitudo vestra, ne et me timidiorem faciat. Agnosco enim nunc ex literis, antehac ex sermone, dignum BerneggeroGa naar voetnoot3 convictorem. Magni cancellariiGa naar voetnoot4 in illas oras adventus pridem promittitur et, quod non dubito, prudente consilio. Nunc si venit, magis ad arma gerenda quam ad pacem constituendam venturum puto. Nam certe melior est ad hoc usque tempus Austriacae domus fortuna quam ut aequae paci accipiendae se praebeat, ne dum ut imperatorGa naar voetnoot5 in Germania, in Italia, in orbe prope omni sic appellatus Hungariae se regem dici ferat, idque a Gallis hoc quidem anno neque diligentibus admodum neque felicibus. Causae, quas adfert Nobilitas vestra, propter quas Galli pacem, si non optare, certe pati debeant, sunt neque paucae neque exiguae. Verum non ex communi | |
nobilitatis aut civitatum voto, sed ex commodis eorum, qui possunt plurimum, pendent consilia. Et ad pecunias reperiendas magna hic semper messis et messores strenui. RegisGa naar voetnoot1 ad finem Belgicum appropinquatio nihil nobis attulit praeter Rentiacum captum. De Fontarabia in fine Hispanico nuntios exspectamus et reginaeGa naar voetnoot2 partum, quae, si quid gratia valebit unquam, quin ad pacem ea usura sit, non est dubium. Nostri omnes mecum, Nobilissime et amplissime domine, Amplitudini vestrae et nobilissimae lectissimaeque conjugiGa naar voetnoot3 optant omnia prosperrima. Tuae Nobilissimae Amplitudinis observantissimus
| |
Lutetiae, 11/21 Augusti 1638. |