Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3727. 1638 augustus 14. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot3.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Acceptis Sublimitatis Tuae literis datis 28 JuliiGa naar voetnoot4 adii HeufdiumGa naar voetnoot5 eique id, quod de MarinoGa naar voetnoot6 literae continebant, accurate commendavi. Obtinere ab eo non potui, quin se excusaret, saltem donec rationes, quas in Suediam cum documentis misit, dispunctae essent. Ingentis summae se creditorem esse regno Suedico non nunc primum mihi dixit, sed antehac saepius; eaque de causa mihi quoque pridem nihil dedit, nisi ut mutuum reddendum a me in Hollandia, quod jam feci aliquoties non sine meo incommodo. Sed ipsius Heufdii verba, quibus se excusat, mitto. Mitto simul et chartam, quam a SpiringioGa naar voetnoot7 habeo, unde cognoscet Sublimitas Tua persoluta mihi annua, quae ut legato debentur et cum annuis impendia ad Junium usque anni 1637. Post id accepi ejusdem Spiringii cura duo millia thalerorum imperialium pro honorario trium annorum, quod mihi dat reginaGa naar voetnoot8 ut consiliario suo. De ea quoque re chartam posteriorem mitto. Nunc rogo Sublimitatem Tuam, quae ita mihi bene voluit, ut etiam in antecessum pecuniam numerari mihi praeceperit, sed sine effectu, quia nulla hic erat pecunia, jubeat id quod pro anno qui Junio 1638 exiit, mihi debetur, persolvi non Lutetiae, ubi Heufdius daturum se negat, sed Amstelodami; idemque in posterum fieri de iis, quae mihi quoque tempore debebuntur. Ego ne quid in me diligentiae requiratur tum ad commoda tum ad honorem Suediae tutandum, operam dabo. Deus, Excellentissime Domine, fautor sit perpetuus Sublimitati Tuae. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 4/14 Augusti 1638. | |
Veneti Turcas mare Adriaticum armatis navibus suo impermissu ingressos male tractarunt. De usuris, quas Heufdius petit, debeanturne illi, et an tantae et an a Gallia an a Suedia, res mihi plane obscura est. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |