Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3721. 1638 augustus 10. Aan J. van ReigersberchGa naar voetnoot1.Habeo gratiam, nobilissime Reigersbergi, pro iis, quae de legato caesarianoGa naar voetnoot2 nuntias. Digna sane sunt spectatu illa, quorum causa Romae substitisti, cum nos jam te Venetiis esse crederemus. Non facile video, qua tuto ad nos redire possis, nisi mari rursum utaris. Itinera enim alia partim armis partim morbis obsessa intelligo. Vide ergo nobis specimen des prudentiae tuae in bene regendo hoc reditu. Si quid ultra inter pontificemGa naar voetnoot3 et imperatoremGa naar voetnoot4 ejusve legatum dignum scitu evenerit, rogamus, ne nos ignaros patiaris; nos vicissim, si qua in re tuis commodis opitulari poterimus, non erimus segnes. Batavorum clades ad Calloam alia secum traxit mala: nam eo metu liberatus hostis magna vi in Gallos se intulit obsidionemque S. Audomari perrupit et solvere eam Gallos coëgit. Hi nunc Rentiacum obsident et in Hispanico fine Fontarabiam, cum spe boni eventus. Ducis VinariensisGa naar voetnoot5 equites duobus locis hostem cecidere plurimaque illi signa nec parum sarcinarum eripuere. Nostri omnes te salutant tibique optant cuncta prosperrima. Tui studiosissimus
| |
Lutetiae, 10 augusti 1638. |