Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3664. 1638 juli 10. Aan P. de GrootGa naar voetnoot5.Mi fili, Sicut Hagam te salvum rediisse et amicos vidisse sospites gaudeo, ita doleo eo te ibi fuisse tempore, quo aberat D. VossiusGa naar voetnoot6. Debebis igitur per literas cum eo colloqui. Et quicquid de meis scriptis simul constitueritis, id gratum habebo. BlauwiusGa naar voetnoot7 urgendus non erit, quando videtur non esse talium avidus. Et sane Atlas illeGa naar voetnoot8 magnum onus sustinet. Rogo resalutes eos, quos nostri reperisti memores. Ego et juvenis comitis NassaviiGa naar voetnoot9, cujus egregias virtutes feci plurimi, morte commoveor et parentumGa naar voetnoot10 unico orbatorum vicem miseror. Tu vide diligenter ea discas, quae juris forique sunt. Et si qua in re nostri consilii aut auxilii, eges, ejus me mone quam poteris saepissime. Tibi optime volens pater
| |
Lutetiae, 10 Iulii 1638. Si quae ad me scribas, quae in aliorum manus venire periculosum sit, mitte cum superscriptione ad HeufdiumGa naar voetnoot11. In epistolis pecuniae nostrae ne parce. Et | |
illud, quod tibi commendavi, depositum vide, ne alio evadat quam quorsum volo. Nosti enim meas de eo opere curas. Nihil de eo constitue nisi me consulto nec alterius quam D. Vossii utere consilio. |
|