Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3526. 1638 april 11. Aan M. CasaubonusGa naar voetnoot1.Annus est, quod pro mellita epistolaGa naar voetnoot2 tibi sum debitor. Tardum me nomen dices. Non nego. Culpa tamen morae in me non residet. Dixeras exemplum te mihi mittere Theophylacti in Epistolas PaulinasGa naar voetnoot3. Id exemplum diu exspectavi. Intellexi etiam venisse in hanc urbem unoque in fasce cum libris multis aliis asservari, sed abesse librarium, cui jus sit aperiendi. Is venturus mihi in dies et horas dum dicitur, effluxit annus et pauxillum supra neque dum comparet Theophylactus, quanquam inquisitores misi multos. Neque tamen minus tibi sum obligatus, cum beneficium non ex eventu, qui tuae non fuit potestatis, sed ex liberali animo accipiat aestimationem. Quomodo igitur debitum exsolvam. Experiar, an id possim delegando. HannemannumGa naar voetnoot4 hunc bene eruditum et omnis honesti amantem virum tibi trado. Cogitabis forte, quod res est, me, hoc cum facio, novum facere nomen. Non hoc nego. Sed cum bonitatis, quae in te, ut olim in patre tuoGa naar voetnoot5 maxima est, id sit ingenium, ut quamplurimum amet se diffundere, nonnihil tibi praesto, qui tibi ejus exercendae non infelicem praebeo materiam. Vale, mi optime Casaubone. Casaubonianae amicitiae verus cultor
| |
I/XI April. 1638. |