Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3519. 1638 april 5. Aan F. SprecherGa naar voetnoot2.Nobilissime Domine, Repetitum inter nos literarum commercium gaudeo neque id desinam mea ex parte colere. Rhaeticorum rerum mutationem doleo et Rhaetorum et communis rei causa. Minus tamen me feriit malum, praevisum pridem, haud obscure se ostendentibus causis. Ducis RohaniiGa naar voetnoot3 virtutem semper sum admiratus, ad cujus veteres laudes non leve pondus adjectum est, cum priore ad Rijnfeldium praelio res protestantium Germaniae ultro ivit adjutum suoque periculo et vulneribus accendit socios. Captis jam hostium ducibus, signis, Rijnfeldio speramus fore, ut et Helvetii protestantes apertius faveant causae et Germanicae civitates sequantur Germanum principemGa naar voetnoot4 Germaniae liberatorem. Ego quae evenere memoriae recolens video nihil tantum nocuisse protestantium causae, quantum ipsorum inter se aperta nimis dissidia, quae cuncta pravitatibus et suspicionibus implerunt neque consilia tantum socialia corruperunt, sed et conspectu discordiarum audituque non paucos impulerunt in alios greges, nonnullos etiam tenuere velut in bivio διαϰϱινομενούς. Sed his malis humana ope validioribus Deus, ubi ipsi visum erit, medium adfert. Galli multa se pecuniis suis sperant posse efficere, verum novit eas artes HispanusGa naar voetnoot5. Nec si muneribus certes concedat IolasGa naar voetnoot6.
Aut si pro Maroniano versu Terentianum mavis Et habet quod det, et dat nemo largiusGa naar voetnoot7.
Verum ut ad Hispanum quoque poëtam, quando garrire tecum dulce est, veniam: | |
Munera magna quidem mittit, sed mittit in hamo
Et piscatorem piscis amare potest?Ga naar voetnoot1
Sed ut puto concutiet aliquando aegida suam PallasGa naar voetnoot2 Rhetica. Honorem tibi a rege christianissimoGa naar voetnoot3 collatum gratulor neque deero, ubi se dabit occasio, virtutibus tuis dare testimonium, quippe Nobilitatis Tuae amans more veteri ac simplici. Tuae Nobilitatis observantissimus
| |
Lutetiae, 5 Aprilis 1638. |
|