Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3455. 1638 februari 13. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot7.Excellentissime Domine, Omnes quidem litterae Excellentiae Tuae valde me oblectant, sed insigniter illae, quae datae 9 IanuariiGa naar voetnoot8 post multa adversa res nobis laetiores nuntiant: derelictum ab hoste Anclami obsidium, urbem Wolgasti et, quae maxime me sollicitum habebat, Usedomi insulam. Itaque spero ab hoc initio redituram ad nos fortunam. At quod in fine est litterarum, plura ex inclusis, quo pertineat, intelligere non potui, cum nihil praeter nudas literas a dme pervenerit. Nam quae ad MullerumGa naar voetnoot9 erant, eas ad ipsum misit EpsteiniusGa naar voetnoot10. Si quid posthac ad me scribitur, poterit id tuto per VerpoortiumGa naar voetnoot11 ad HeufdiumGa naar voetnoot12 mihi inscriptum mitti. | |
De pace ita existimavi semper, si qua ejus obtinendae aequa dico et honestia spes esset, nihil opus parariis fore, cum facile per latentes nuntios conveniri posit. At si quis sumendus sit pacificator, DanumGa naar voetnoot1 quam Venetos malim, non quod ignorem vetera inter accolas dissidia, sed quod Danos propius tangit protestantium cura. Veneti praeterquam quod dignitatis controversiam nobis faciunt, plane ad Austriacorum gratiam se convertunt: etiam PolonoGa naar voetnoot2 se jactitant. Inhibitam pactorum WismariensiumGa naar voetnoot3 consummationem, ut prius a Batavis eliceretur pecunia quam eis constaret nos novo federe ad bellum alligatos, et suspicatus sum semper et consilii laudo prudentiam. Angli quid facturi sint, valde scire avebo. Hic enim perplexe loquunturGa naar voetnoot4, sive incerti consiliorum sive quod ea latere cupiant. Spero priusquam solvatur Suediae ordinum conventusGa naar voetnoot5, habituros nos e Germania aliquid, quod fortiora suadentibus addat auctoritatem. Mittuntur hinc ad ducem VinariensemGa naar voetnoot6 CCCCL millia francorum et auxilium equitum DCCC, peditum IIICD. Literae a Baiona terra pugnatum Castellanos inter et Portugallenses nuntiant et ab his captas illorum machinas. Ducem etiam discidio factum e domo AveirosGa naar voetnoot7, quod dux BragantiaeGa naar voetnoot8 se subduxisset turbis et Madritium ivisset. Manet hic spes nascituri delphini, quanquam indiciis usquequaque certis. Milites aliquot, qui Bastiliae captivosGa naar voetnoot9 liberare voluerant, deprensi morte crimen luerunt. Legi ritus legesque novae militiae, quam PolonusGa naar voetnoot10 instituit. Miror eum ita aperte in supersitiones ferri multis etiam romanensium improbatas. Tum vero regni eum curam, quae bono regi prima esse debet, post obsequium in sedem romanam ponere. Non mirum, si jura avita amantibus displicent peregrina consilia sub religionis velo dominandi artes obtegentia. Gaudeo, antequam claudam has literas, nactum me, unde paria faciam reponendo laetis non minus laeta. 28 Januarii dux Vinariensis cepit supra Basileam arces Peffingam et Angelstenum, nocte Rhenum transiit contra Seggingam. Transgressus cepit id oppidum et alterum, in quo pons est Rheni, Lauffenburgum, deinde et Waldeshutum. Cecidit turmas hostium duas, quae Lauffenburgo serum auxilium | |
ferebant. Speramus eos porro successus fore, qui ad capienda in conventu Suedico digna ejus gentis nomine consilia non parum sint valitura. Deus Excellentiam Tuam servet. Lutetiae, 3/13 Februarii 1638. Scribit altero Februarii die dux Bernhardus ire se obsessum Rijnfeldium. |
|