Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 9
(1973)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3443. 1638 februari 6. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot2.Illustrissime Domine, Strepunt hic omnia, non bello quidem, sed belli parandi rumoribus. Oceano immitti dicuntur armatae naves XL, incendiariae XII et ferendo militi aliae. At interno mari XV naves longae, XX aliae; pecunia in eos usus parata ad D scutatorum millia. Hispaniam peti multi inde augurantur, quod resurgere credant Portugalliae motus inflammantibus sacerdotibus ac monachis, ita ut jam navibus pugnatum in Castellanos velint. Sed ambiguae fidei sunt auctores, quibus ista nituntur. Bellum in comitatu Ruscinonensi et propinquis Navarrae locis videtur mandari perito earum regionum LafortioGa naar voetnoot3. Quae duci VinariensiGa naar voetnoot4 itura sint auxilia, nondum pertractatum est. Manent cum Anglis repressaliarum controversiae et vereor, ne accedat nova super eo habitu ac gestu, quo apud regemGa naar voetnoot5 reginamqueGa naar voetnoot6 Galliae futuri sunt, qui huc venere principes PalatiniGa naar voetnoot7, qua de re cum minus placeret legatis AngliaeGa naar voetnoot8 id, quod a regiis hic ministris proponebatur, censuere legati scribendum in Angliam. Interim nos alii ab eorum principum salutatione abstinemus. Longe alias consultationes tempus desiderat. Sed jam pridem conspicimus alia esse quae aguntur, alia quae agi deberent. | |
RussaciumGa naar voetnoot1, qui cum pecunia Gallica Hanoviam missus erat, Francofurti detineri intelligimus. Perstant et caesariani pro Germanis principibusGa naar voetnoot2 et pro BatavisGa naar voetnoot3 aula Bruxellensis negare tuti itineris literas, quod magnum satis argumentum est ferociores esse animos Austriacis quam ut veram pacem velint. Algerienses hostilia in Gallos coeptavereGa naar voetnoot4 ob ortam de captivis controversiam etiam munitione, quam in proximo sibi fecerant Galli, diruta. Iam nunc accipio binas abs te literas, alteras XVIII, alteras XXV scriptas JanuariiGa naar voetnoot5. Ab Hamburgo nihil accepi, sed video eos, qui ad Angliae legatos scribunt, spem bonam habere de consummandis pactis WismariensibusGa naar voetnoot6, cui fundamento superaedificari deinde alia poterunt. Cum video aversos a novo vectigali non vicinorum duntaxat, sed et Polonae nobilitatis animos, ferme eo trahor, ut credam ad redemtionem aliquam spectare hoc negotium. Nostri voti si res sit, regem illumGa naar voetnoot7 Suediae imminentem et Austriacae magnitudini magis magisque se alligantem domi occupari e re sit. Audio exspectari Hamburgi CurtiumGa naar voetnoot8 cunctaque in ejus adventum parari magnifica ab ea civitate. Metuendum, ne et illam et alias civitates permoveat ad naves praebendas sive imperatoriGa naar voetnoot9 sive, quod eodem ferme recidet, Polono. Qui ab illis veniunt partibus dixerant mihi infensum esse novo vectigali etiam BrandenburgicumGa naar voetnoot10. Sed credo Pomeraniae recuperandae spem facile apud ipsum omnibus populi commodis potiorem fore. Conventus Holmiensis quae futura sint consulta plurimum ad res communes refert. Et sapienter facit magnus cancellariusGa naar voetnoot11, qui incertorum eventuum auctoritatem solus praestare non vult. Non exiguum ad futuri judicationem momentum adferet etiam Polonicus, qui jam appropinquat, conventus. Videbimus, an dominationis consilia sub religionis velo latentia plus valitura sint an libertatem tutantium romanensium prudentiorum protestantiumque consensus. Reginam ferre uterum et obstetrices et qui hic obstetricum munere funguntur periti talium viri paene deierant incertis quanquam ante mensem quartum indiciis. Principes omnes gratulationis funguntur officio et accuratissime illi, quorum interest, ne id verum sit. Augetur in Italia Hispanorum exercitus ex iis, quibus missionem dant Veneti. Futurus creditur ad XXXGa naar voetnoot12 millia. | |
Scripsit ad Helvetios imperator, ne in terras episcopi BasileensisGa naar voetnoot1 Vinariensem penetrare patiantur habetque Lucernae suum commissarium baronem SwartzenbachiumGa naar voetnoot2, quasi in imperii urbe. Pontificios illorum populorum a communi libertatis cura avocat religionis fervor Badamque rursus vocati conventusGa naar voetnoot3 erunt, ut ex praeteritis colligere est, non alii fructus quam inanes querelae de Hohentwilo deque Steigi et Rheni Rhaeticis castellis. Quid ex Hispania allaturi sint bene excepti donatique Rhaetorum legatiGa naar voetnoot4, ubi domum revenerint, cognoscetur, maxime de valle Telina an valitura sint Monsoniana pactaGa naar voetnoot5. Dei tutelae, Illustrissime Domine, te tuosque commendo. Excellentiae Tuae omni cultu devinctus
| |
Lutetiae, VI Februarii novi Calend. MDCXXXVIII. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Boven aan de brief in de copie te Uppsala in margine: Redd. 3/13 Febr. Ao. 1638. |
|