Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3360. 1637 november 24. Aan J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Fert has literas domesticus D. DavausiiGa naar voetnoot2 missus ab ipso, ut mandata regisGa naar voetnoot3 referret. Nudiustertius venit ad me D. ChavigniacusGa naar voetnoot4, is, qui regis arcana circa gentes exteras tractat summa florens apud regem et cardinalemGa naar voetnoot5 gratia et auctoritate. Locutus mihi de iis, quae inter Excellentiam Tuam et D. Davausium sunt disceptata, dicebat ea partim ad pecunias pertinere partim ad tempus, per quod duratura esset societas de bello Austriacae domo indicendo silens. Triennium dicebat numerandum a tempore, quo rata habita forent pacta, pecuniam quoque non nisi ab eo tempore deberi, paratum tamen regem aliquid facere dispendii et pro eo, quod effluxit, tempore dare millionem unum, qui per interusurium ipsi constiturus sit plus XII centenis florenorum millibus. Rogari me a rege, ut significarem Excellentiae Tuae nihil ultra id a rege datum iri. Ego cum ei explicassem, quantis sumptibus quantas hostium vires nostri sustinuissent omniaque ea praestitissent, quae ex pactis WismariensibusGa naar voetnoot6 Galli poterant sperare, quod autem serius traderetur ratihabitionis charta, in eo magni cancellariiGa naar voetnoot7 apparuisse prudentiam, qui eo regni Suedici statu, ut omnibus ordinibus satisfaciendum sit, non extorquere autoritate voluerit sui consilii probationem, sed lento persuadendi labore id obtinere, ut nemo etiam eorum, qui pacis avidiores fuerant, aliter faciendum quam ipse fecerat judicarent, addidi praeter caetera nostrorum facta fortia etiam landgraviiGa naar voetnoot8 res, unius ex tanta societate tunc reliqui principis, nostris sustentatas auxiliis, quare precari me, ut regem induceret adres nostras majore pecunia adjuvandas. Non invidere nos Batavis, quibus annui darentur milliones duo, credereque nos bene regi constare ejus impensae rationem, sed neque minus utiliter positum iri, quod Suedis daretur. Si id obtineri possit, sperare me, quamvis mandata haberem nulla, de producendo societatis tempore nostros haud nimium fore difficiles. De reliquo anni 32 loquenti dixi id jam sub HeufdioGa naar voetnoot9 persolutum. Querenti, cum communis esset bellandi causa, neminem tamen esse bellantium, qui non regem Galliae pecunias posceret, dixi haud mirum, si ab unoquoque sociorum exspectarentur eae, quae pro cujusque essent viribus. Alios milite valere, regem Galliae et milite egregium et pecuniis opulentum nunc maxime, cum Burgundiam, Picardiam, Languedociam, Aquitaniam hostibus liberasset. | |
Non dissimulabat D. Chavigniacus damnum acceptum amissis ponte Castellisque ad Rhenum addebatque venisse a D. BanerioGa naar voetnoot1 literas, quae ducis VinariensisGa naar voetnoot2 in Germaniam adventum valde optarent. Pro solatio adferebat mitti D. FeuqueriumGa naar voetnoot3 cum duobus equitum, quatuor peditum millibus et non extra spem esse posse Rhenum gelu pervium fieri, ac ni id succedat, in proximum ver eas parari copias, quae hostium partem magnam a nobis avellerent atque ita viam nobis in terras hosticas panderent. Hanc sermonis inter nos habiti summam, cum et ipse id posceret et Excellentiae Tuae eam scire interesset, significandam his literis duxi siquid ultra dignum cognitu evenerit, id primo die, quo tabellarius proficiscetur, indicaturus.
Lutetiae, 14/24 Nov. 1637. Excellentiae Tuae addictissimus ejusque observantissimus
|
|