Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3295. 1637 oktober 14. Aan G. CalixtusGa naar voetnoot1.Reverende Domine, D. BrandanoGa naar voetnoot2 christianae vitae testimonium, ut debeo, ita lubens reddo. Dedi operam, ut eum absterrerem a tractandis in publico controversiis, quae plerumque magnos animorum aestus tum in loquentibus tum in audientibus solent excitare; praesertim ubi aliorum caetuum, quales hoc in regno duo sunt, alter regia auctoritate, alter permissu regio, sed certis sub legibus vivens, insectatio accedit. Feci autem illud tum ob causas alias tum habita ratione locorum, in quibus vivo, injunctae legationis et exempli aliorum legatione fungentium. Cum id obtinere non potuerim, ita ut opera ejus mihi utilis esse nequiret, dolui excidisse me proposito meo. Si quid unquam edidero, reddam gratiam Claritudini Tuae, pro transmissis, qui me judice multum hic leguntur magnique a viris magnis fiunt. Opto Claritudini Tuae amicisque ejus prospera omnia et, quod in his vel praecipuum est, pacem Germaniae.
IV/XIV Octobris. Tuae Claritudinis studiosissimus
|