Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3192. 1637 augustus 4. Van Willem de GrootGa naar voetnoot5.Frater optime, Hodie accipio litteras tuas XII Iunii ad me datasGa naar voetnoot6, quae ex ipsa nunc Suecia huc advenerunt, quibus ut respondeam, aliam nunc viam elegi, maritimam | |
nimirum, in qua opera WouwiiGa naar voetnoot1 utor, ad quem per interpositam personam tuas quoque mittere poteris aut ad BilandiumGa naar voetnoot2, vel etiam recta ad me. De rebus Delfensibus hoc unum dicam me tam parvo stipendio id muneris non subiturum, illud certum est; alterum, quid facturus sum, si majora in praesens offerantur, pro arbitrario habeo et libenter ea super re sententiam tuam intelligerem. AckerlakiumGa naar voetnoot3, antequam abiret, vidi, sed cum eo nullos habui sermones incertus, an id placeret iis, quibus ea res est in manu. Scripsit ad me ex Anglia BevariusGa naar voetnoot4, sed quomodo negotium successurum sit, nescio. CordesiiGa naar voetnoot5, viri optimi, postulato quantum in me erit, favebo, ut ejus in omnes doctos affectus requirit. Heri hinc discessit ReygersbergiusGa naar voetnoot6, quare eorum, quae hic geruntur, paulo accuratius meminero; tu, rogo, vicissim siquid illic agetur, id ut sciamus, cura. PrincepsGa naar voetnoot7 Bredam jam obsidione cingit cum praecipuis Faederis copiis et quidem primum ejus vallum jam circumductum est urbi; nunc exterior fossa viginti circiter pedes lata praefoditur, quae opera tanta celeritate ingeritur, ut mirum ipsis etiam militibus videatur. Periti judicant principem jam ita posse esse securum, ut in castris ad Trajectum fuit sub insultum PapenheimiiGa naar voetnoot8. In ipsa urbe non creduntur esse tria militum millia neque multum pulveris, nam raro tormenta exploduntur. Interea regius cardinalisGa naar voetnoot9 festo IgnatiiGa naar voetnoot10 in lojolitarum templo pridie Calendas Augusti celebrato Antverpia cum exercitu sex peditum, duodecim equitum millium, movit Hochstratam primum, deinde Rosentaliam - ut putatur - versus, cum multis tormentis bellicis ac non paucis scaphis ac navigiis currubus impositis magna cum expectatione totius Brabantiae. Prudentiores putant diu illi commeatum suppetere non posse atque ideo cito tentatum iri, siquid tentabitur. Nunc tempus est, ut Gallia res suas Lucemburgo et Hannovia promoveat raro illic milite et qui defensioni sufficere vix possit. De duce BernardoGa naar voetnoot11 magna hic narrantur; habebit filiusGa naar voetnoot12 quae redux narret, sed et hic in tam insigni obsidione non paenitenda didicisset. Dunkerkani nunc iterum maris potiuntur non observati a nostris, qui claustra portus insederant, incertum majore cum socordia an flagitio militari; nunc pisca- | |
toribus timetur. Filius tuusGa naar voetnoot1 etiamnum in Selandia est; spero eum cum bono Deo ad vos perventurum. Vale, frater optime, cum uxore et liberisGa naar voetnoot2 et nos ama. Tibi obsequentissimus frater
| |
Raptissime, Hagae, IV. Augusti 1637. | |
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez de sa Ma.te Très-chrestienne A Paris. In dorso schreef Grotius: W. de Groot. 4 Augusti 1637. En boven aan de brief: Rec. 16 Augusti. |
|