Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3155. 1637 juli 10. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime atque Illustrissime Domine, Habent me sollicitum haec tempora. Video enim rursum, ut antehac, molem illam belli per Germaniam Suedis solis incumbere suoque onere eos premere sociis aut cessantibus aut aliud agentibus, extra unum landgraviumGa naar voetnoot2, qui et ipse viribus tantum Suedicis stat. Dux VinariensisGa naar voetnoot3 post Gisam arce capta Sancti Lupi Basileam versus iter instituit, utinam felix, dum a duce CaroloGa naar voetnoot4 obsidetur Monspellicardi. Disco consilia ejus egregia, illud praesertim de RinfeldioGa naar voetnoot5 corrupta per moram, quam LactucariiGa naar voetnoot6 injecere. Et nunc quoque quid dicam, cum ex eo, qui a PyrrhoneGa naar voetnoot7 missus huc venitGa naar voetnoot8, intelligam HailleriGa naar voetnoot9 copias ita diffluere, ut aegre ter milleGa naar voetnoot10 restent. Quae causa sit ejus rei, conjectura magis indagare quam certo affirmare liceat. Landresium jam oppugnari incipit, sed, nisi princeps ArausionensisGa naar voetnoot11 valide se movet, eum forte locum capient, ceterum nihil magni agent Galli. Iidem de Ehrenbreitsteinio spem abjiciunt. Ita peribunt illis, quae magno cum Germanorum odio sibi pepererant, amnium claustra. In Batavis rumor est indutias jam factas Gallos inter et Hispanos; puto id extra verum spargi ab iis, qui eo colore ipsi ad indutias properant. Ego vero non ignoro in Hispania monachi, qui e Gallia missus estGa naar voetnoot12, quotidianis cum OlivarioGa naar voetnoot13 colloquiis de indutiis primum, deinde et de pace agi. Et Helvetios video iterum in id laborare, ut comitatus Burgundiae, quem tutari plerique tenentur, seponatur a bello. Sed haec omnia non facilia sunt explicatu, atque interim procedit bellum. Et Cateletum quoque obsessum ire dicitur MileraeiusGa naar voetnoot14. RohaniusGa naar voetnoot15 in comitatum Burgundiae copias quidem mittit suas: sed | |
ipse non venit ob simultates cum principe CondaeoGa naar voetnoot1, ducatus Burgundiae praefecto. In Italia valescunt res HispaniGa naar voetnoot2. Rhaeti foedere et largitionibus tenentur: quanquam sunt quos ita festinatum poenitet, cum de dominatu in Vallem Telinam, quam semper maxime expetiverunt, nihil certi habeant. Eductae a Mediolanensi terra copiae sunt XVIII M peditum, V M equitum. Bremo prospectum satis et Casali auctis praesidiis rebusque introductis necessariis. Quid aggressurus sit ibi post Nicaeam HispanusGa naar voetnoot3, opperimur. Sed ut fides et constantia maneant Gallis, quas vehementer concutit aula romana, indutias, si posset, ubique, si id obtineri nequeat, per Italiam certe moliens, interna eos mala vetant in hoc rerum aestu movere lacertos. Nam et agrestium motus manet, et cum regisGa naar voetnoot4 copiae inciperent circumvenire Sedanum, evasit comes SuessionensisGa naar voetnoot5 Hispanorumque fidei se permisit intentus ad omnes rerum novarum occasiones. Iam vero de Austriacis Poloni nuptiisGa naar voetnoot6 vetor ultra dubitare, cum ad eas in mensem Septembrem invitati sint Veneti. Ita hostis ille, qui suum tempus exspectat, cum alio hoste praepotente conjungitur. Qui hic est ex Christina Dani regis filiusGa naar voetnoot7, a cardinali HispanoGa naar voetnoot8 ea acceptus est humanitate atque epulis, ut ejus quoque regni amicitiam ab Austriacis quaeri Hamburgi primum, deinde et nostro malo non obscurum est. Pomeraniam ut obtineat, cuncta regna imperiaque adit BrandeburgicusGa naar voetnoot9: et video faveri ei etiam ab iis, quos amicos habemus, terretque me Prussiae exemplum et multi sermones parum nobis aequi; tum vero ab hoste adeo florente pacem nostro ex usu ut impetremus, optare licet, sperare vix audeo. Adversus has difficultates duae spes se ostentant, ab AngloGa naar voetnoot10 et a TurcaGa naar voetnoot11, si se ei forte commoveant. Sed nullos ex Anglia paratus ad bellum video. Naves, quas promittunt sub palatiniGa naar voetnoot12 Gallique signis, quid acturae sint, nisi forte oram Gallicam defensurae, equidem non intelligo. Nam bellum sibi esse cum Hispano volunt idque profitentur. Per Germaniam vero pacem ita suis rebus judicant necessariam, ut sine ea inutilem sibi fore dicant Palatinatuum restitutionem. Utinam verum sit, quod me credere vult legatus VenetusGa naar voetnoot13, in pace cudenda eos nobis de Pomerania non adversaturos. Turcam quod attinet, petit, ut ex literis ad Venetum missis vidi, pacem | |
PersaGa naar voetnoot1 legatosque misitGa naar voetnoot2 eandemque exoptat magnus visiriusGa naar voetnoot3. RagoskiusGa naar voetnoot4 foederi nuper facto staturum se donaque missurum annua promittit. Ita rebus alibi quietis possent forte arma in Poloniam excitari, praesertim si cognoscat eorum ope aut consiliis foveri Tartaros, qui terra, et Cosaccos qui mari Turcicum imperium territant: quanquam de Tartaris in amicitiam reponendis veterem legati ipsorumGa naar voetnoot5 spem fecere comiter excepti ac cum bona spe dimissi. At contra Cosaccos in Pontum Euxinum missa classis partim galeonibus partim navibus constans longis pariter XXX, quae res efficit, ut Mediterraneum mare praeter perpetuas quasdam custodias, ferme a Turcica classe vacet. A Vienna scribitur imperatorGa naar voetnoot6 ab alieno nutu non pendere: interim remissior esse quam imperio conveniat. Ita culpas, quae corrigi coeperant, resurgere. Pecuniae ibi fiunt omnibus modis, etiam ex iis beneficiis, quae pater imperatorGa naar voetnoot7 indulsit. Earum pecuniarum aiunt tum alios usus fore, tum ut Suedi pro eis pacem dent. Protestantibus Germanis pax PragensisGa naar voetnoot8, nihil aliud ostentatur. Dicitur et super formula literarum tuti itineris pro legatis principum pontificiorum, qui summi imperii jus obtinent, disputatio calere, cum nolint illi principes aut poni ut regum accessio aut aliusmodi literas accipere quam quales dantur regum legatis. Veneti, qui pridem legatum apud imperatorem non habuere, nunc eo mittuntGa naar voetnoot9. Idem faciunt Genuates, sed hi et apud Batavos agentemGa naar voetnoot10 habituri. Venetorum, qui hic fuit, legatusGa naar voetnoot11 multa rerum Gallicarum notitia instructus nunc in Hispaniam legatis ibit. Eodem legatumGa naar voetnoot12 mittunt Genuates cunctis jam Italis eam potentiam ut multum apud se praevalentem respectantibus. Itaque et naves Etruscae iterim se cum Neapolitanis ac Siculis conjunxere. Et Helvetii verbis quidem utuntur mediis, ceterum apud eos quoque multum decessit de Galliae auctoritate festinaruntque Tigurini quae cum vicinis abbatibus controversa habebant componere. Ad praesidia Rhaetica in castellis Clavennae Sondriique alenda dat in mensem VII millia scutatorum Hispanus; et mille octingentos Rhaetos adscribit suae militiae in terra Mediolanensi iisdem quibus Germani militant, conditionibus. Madritio scribitur succensere pontificis nuntiusGa naar voetnoot13, quod se et pontificeGa naar voetnoot14 ignaro colloquia super pace instituantur. Inter quaerendae pecuniae rationes multiplices omne factum argentum sunt a privatis rependique aereis nummis, quibus dives est gaza. XI naves in Americam, quae Castellanorum est, mitti. Ad res Brasiliae sustendandas, ubi Portum Calvum aliaque loca invasere Batavi, | |
etiam externas naves Olisippone corripi. Parari et acriter bellum in Galliae partes, quae Hispaniam contingunt, e Fontarabia per ducem NocerumGa naar voetnoot1, e Perpiniano per CerbellonemGa naar voetnoot2, qui ex Italia illuc tralatus est. Itaque Socovam missas machinas L et in Navarram XII M peditum, equites mille. Abiisse inde principis Thomae uxoremGa naar voetnoot3, quasi iratam Hispanis, monilibus ad iter divenditis. Principem BossolumGa naar voetnoot4, ut Sabionetam recipiat, offerre sequestrationem omnium rerum, quas a se petat StilanaGa naar voetnoot5, donec lis ab imperatore judicetur: sed occlusas ad haec Hispanorum aures ob loci opportunitatem. Id est castellum, in quo cum nullum praeterquam pro Stilana custodiae jus haberet ParmensisGa naar voetnoot6, eo Hispanis tradito, pacem suam redemit. FernandinumGa naar voetnoot7 quoque classem reparare, qua in Italia utatur, creditum imminere Monoeci aliisque portubus. HeufdiusGa naar voetnoot8 transmisit pro Batavis CCC M florenorum, assignationes habet ad alia VII M et exspectat alias, ad semi millionem. Eiusne pecuniae exspectatio, an interna dissidia, an morbus principi Arausionensi impedimento sit, an favor in comitem Suessionensem, varie disputatur. Spero futurum brevi, ut actibus ipsis hos rumores refellat, quod sane hoc tempore imprimis est necessarium. Transiit hac viditque me HofkirchiusGa naar voetnoot9 saepe mihi a MarinoGa naar voetnoot10 commendatus. Aiebat ire se ad Tuam Sublimitatem, ut ei se nescio quibus de rebus purgaret. Mitto scriptum Gallici leporis in quo sub diversorum nomine graphice mores, studia, fortunae, spes principum Galliae describunturGa naar voetnoot11. Illud, quod scripsi antehac, non possum non repetere, et ex Gallis et ex Veneto intellectum mihi hoc, quod nunc agitatum foedere cavisse Gallos, ut BavaroGa naar voetnoot12, dum vivit, maneat electoralis dignitas nec recusare id Anglos. Quomodo ergo ex Palatini jure possunt vitii arguere regis romaniGa naar voetnoot13 factam Ratisbonae electionem? Valet enim electio etiam ab eo facta, qui jus non habebat, sed in | |
possessione erat eligendi, quod et in ecclesiasticis functionibus collatis a non patrono, sed jus patroni possidente et constitutum est et observatur. Dicenti mihi nuper ComitrioGa naar voetnoot1 - est enim eruditus - Suedorum nomen in externis historiis non apparere, nominavi ei TacitumGa naar voetnoot2, EginhartumGa naar voetnoot3, Adamum BremensemGa naar voetnoot4, Helmoldam SaxonemGa naar voetnoot5, imperatores quoque et pontifices. Ceterum quia cum Anglo res mihi erat, rogavi Monasteriensem AnglumGa naar voetnoot6 legeret, qui inter nationes, quae per CC L annos Britanniam vexarunt, Swatidas nominat addidique rei quoque monumentum Stocholmiam in agro Pembrociensi. Rarius aliis si nominentur, mirari id debere neminem, cum longe remotae res eorum ab aliorum rebus fuerint, ut quibus in Russos, Slavos, Danos, Norvagios bella satis negotii facerent. Gothos vero, Vandalos, Longobardos inde ortos: Normannorum autem nomine Suedos non minus quam Norvegios, quam Danos designari plurimis apparere testimoniis. Spero futurum, ut Tuae Sublimitatis prudentia ac fortitudine Suedica gens veterem suam obtineat claritatem. Quod ut fiat, Deum precor, Excellentissime atque Illustrissime Domine, Tuam Sublimitatem ut servet, sospitet augeatque. Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
| |
Lutetiae, 10 Iulii ex novo Calend. 1637.
Monachus ille, qui in Hispania est, huc scripsit responsumque exspectat. Dux Vinariensis Vesovium oppidum vi cepit. Saviniacum, quod in Bressia est ab hoste captum ante hos menses septem, recepit dux LongavillanusGa naar voetnoot7. Gallos in foedere ab Anglis stipulatos intelligo, ne sibi impedimento sint in retinenda per pacem Lotharingia. Sedanum ab omni commeatu per Gallos intercluditur. Dicitur comes Suessionensis titulum sumere ducis exercitus pro regina matreGa naar voetnoot8. Faciunt hoc discrimen Itali, ut quibusdam regibus scribant, Serenissimo ac Potentissimo, aliis Serenissimo. Neque dubito, quin hoc in literis ad reginamGa naar voetnoot9 secuti sint Veneti: quam dignitatis imminutionem cavendam non est, quod moneam. Ad Landresium nihil aliud adhuc quam castra muniuntur. Mileraeius non longe est, nec verum de Cateleto. Hispana classis ad oram Narbonensem apparet. | |
CastilionaeusGa naar voetnoot1 ad Sancti Menehouldi in Campania aliquid exercitus habet, incertum quo consilio. Hispani omnes suae gentis cardinales Romam mittunt in spem vacaturi pontificatus per infirmam pontificis valetudinem. Rex in arce Madritii, cardinalisGa naar voetnoot2 in villa Bassompetrae. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|