Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3149 1637 juli 5. Van C. SalmasiusGa naar voetnoot5.Resumam arma, vir amplissime, quorum usus hic crebrior nullo respectu eorum, quae mihi nativa sunt, quibus fortasse nec melius uterer, quo recentior sum ab auctorum lectione, qui lingua ista loquuntur, quam a nutricis lacte quae me illam alteram docuit. | |
De Foenore ut res sunt nonne fateberis haud meliorem et convenientiorem his locis dari a me potuisse tractatumGa naar voetnoot1, ubi homine[s?] πάντες τοϰισταὶ, πάντες εἰσὶν ἅϱπαγεςGa naar voetnoot2. Praeterea pensanda fuit haec usura mora temporis, quod in hac academia consumpsi sine ullo fructu studiorum meorum. Multa sane ad hoc argumentum pertinentia congessi, quae non concordant cum hominum doctissimorum, qui haectenus de ea re scripserunt, sententiis. Graecorum praecipue Usuras male a nostris explicatas fuisse ostendo, de quibus omnium utlimus cum tractaverit ὁ μαϰαϱίτης ScaligerGa naar voetnoot3 in opere postumo de Re nummariaGa naar voetnoot4, nihilo melius illas, quam alii fecerunt, elucidavit. Foenus etiam et Usuram non ita distinguenda censeo, ut vulgo nostris iurisconsultis placuit. Nam Foenus doceo nihil aliud proprie fuisse quam δάνειον ἐπίτοϰον eoque nomine distinctum a Mutuo, quod erat gratuitum. Si Foenus aliquando et pro Usura sumitur, id abusive dictum, et de ea tantum Usura usurpandum demonstro, quae ex causa Mutui foenebris exigebatur. In summa, Foeneratores in bene morata Republica tolerari posse, modo excessus tollatur ϰαὶ τὸ ὑπὲϱ μέτϱον modusque improbitati et avaritiae a lege certus imponatur pro ratione temporum et locorum et hominum. Inter ךשנ et תיברמ nullam esse differentiam, nisi respectu creditoris et debitoris, detrahit illa ex substantia debitoris, addit ista ad creditoris opes. Pluribus haec confirmare studui et liber in satis magnam molem exiit. Minutissima litera excuditur in octavo et triginta circiter foliorum erit. Properant sub praelo .... Non miraberis ubi videris. .... XIV Marci ϰαὶ μετ᾽ αὐτοῦ ὄχλος μετὰ μαχαιϱῶν ϰαὶ ξυλωνGa naar voetnoot5. Reprehendit BezamGa naar voetnoot6 et veterem interpretem, quod ve[r?]terunt: cum gladiis et fustibus. Nam μάχαιϱα in glossario H. Steph.Ga naar voetnoot7 exponitur sica. Esse igitur pugionem et brevem gladiolum. Quasi vero illi venerint cum fustibus et brevibus gladiolis et non cum gladiis et machaeris longis potius. Apud PolybiumGa naar voetnoot8 et alios idoneos auctores μὰχαιϱα passim de gladio. Talia infinita sunt. In arrianos saepe invehitur, pontificiis parcit. Ἠμιόλιος τόϰος est sesquicentesima, Κεντηνάϱιον centum sunt librae. Raptim. Leydae, V Iulii. MDCXXXVII. Barnabae latinaGa naar voetnoot9 non habui, prius urbe excessi quam ille, qui promiserat, fidem liberasset; si haberem, tu quoque haberes. Vale, vir amplissime, et me ama. |
|