Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd3029. 1637 april 14. Aan M. BerneggerGa naar voetnoot8.Ea est tua facundia, vir doctissime, ut, quos intra silentium amas, eos maximo bono prives. Neque tamen queror, quod abs te compellor infrequentius, dum id ipsum non mihi, sed publico imputes. Studia enim, quae juvi, dum potui quantumque potui, nunc, cum id facere per negotia vix sinor, certe impedire nolo, tempora occupando, quae ipsis sunt debita. Quod si literas tibi mittere non vacat, certe juvenes mihi saepe tales mitte, qualis hic est tuus, morum quoque filiusGa naar voetnoot9, quem ni amem, oblitus sim omnium eorum, quae per omnem aetatem colui. Pergere te in editione latinorum, qui historias scripsereGa naar voetnoot10, gaudeo. Cum enim omnia tempora ea lectione opus habeant, hoc certe maxime. Unde enim potius hauriant aut documenta rudes aut solatia infelices aut moderationem | |
felices? Iuvat et hoc me, nam omnia tua ad me pertinere censeo, quod non minus favente Deo generos eligis quam filios educas. Et FreinshemioGa naar voetnoot1 gratulor, quem non mentiar, si vocavero εὐπένϑεϱον. Pergite magno animo promovereGa naar voetnoot2 literas, ut dici aliquando de vobis possit: Socer generque reddidistis omniaGa naar voetnoot3. Vale, mi Berneggere. Tuus toto animo
| |
IV/XIV Aprilis MDCXXXVII. | |
Adres: Matthiae Berneggero, Professori Argentorati. |
|