Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2971. 1637 februari 27-7 maart. Aan L. CamerariusGa naar voetnoot1.Illustrissime Domine, RegemGa naar voetnoot2 conveni dies jam quintus est eique cum fratreGa naar voetnoot3 concordiam restitutam gratulatus exposui, quanto in periculo res Suedica per Germaniam foret coorientibus tot undique exercitibus in eos hostilibus, ni mature rex arma in eas partes moveret, quam ad rem optimam dari occasionem agente nunc in hac urbe promtoque ad accipienda et exsequenda mandata VinariensiGa naar voetnoot4 fortissimo duce. Dixit rex fratrem nunquam conjunctiorem sibi fuisse multumque eum esse in gaudio, quod turbis ac difficultatibus esset expeditus. Res Suedorum egregias per Germaniam a duce Vinariensi sibi explicatas. Nec incognitas sibi hostium coitiones, cum jam ver appetatGa naar voetnoot5, nihil se omissurum, quo socios sublevet neque se suam causam a Suedica segregaturum. Non omisi ostendere, quantus labor esset magni cancellariiGa naar voetnoot6 eo, qui nunc est, Suediae statu retinere animos ad perstandum in bello gravi ac sumptuoso; quare omnino necessarium, ut ejus consilia fortibus amicorum factis ajuvarentur. Dixi eadem BulionioGa naar voetnoot7, aerarii praefecto, quem nuper ad me rex miserat, qui et in caeteris opem suam promisit et deGa naar voetnoot8 pecuniis maxime, quae propria ipsius cura est, dixit se omnia ordinavisse, quae desiderari a Suedia possent. Pro vetere debito spopondisse HeufdiumGa naar voetnoot9. De iis, quae deberi nuper caepissent ex Wismariensi - sperant enim probatum iri - federis delineatione ad S. ChaumontiumGa naar voetnoot10 data mandata. Multum haud dubie Suedorum armis debet Gallia, per quae stetit, quo minus in regni intima hostis hoc anno penetraverit. Video pecunias, ut in bello sperato diutius durante, difficulter expediri, militem tardeGa naar voetnoot11. Hae causae et regentum discordiae Gallos Italia excussere, quod videns Parmensis duxGa naar voetnoot12 pacem seorsim fecit EthruscoGa naar voetnoot13 conciliante recepitque tum, quae bello perdiderat aut jam jamque erat perditurus, tum quae per regnum Neapolitanum fiscus ei abstulerat. Neutrarum eum partium futurum ajunt Galli et probare se ajunt, quod vetare nequierunt. Prudentiores, dum, quo in periculo Parmensis fuerit, considerant et quis fuerit conciliator, non dubitant arcana intercessisse pacta in rem HispaniGa naar voetnoot14, quae tempus deteget. | |
SabaudoGa naar voetnoot1 mitti hincGa naar voetnoot2 dicuntur XII cohortes sive regimenta, quae si propere eo adveniunt et non nimium absunt numeri ab eo, quod dicuntur, quae frequentissima est his temporibus et summo cum periculo juncta labes, poterit Bremum, quod ab hoste premitur, simulque ducis nonnunquam ad Hispanos respectans animis retineri. Rhaetis multitudo imperat eoque magis metuenda ibi studiorum inconstantia praesertim non omittentibus Austriacis magna illis ostentare si se a Gallicis vinculis expediant, quod illis, ut maxime velint, difficile sit futurum, ita arcte non pactis solis, sed praesidiis tenentur. Mari nihildum boni prospicio nec sane ulla pars virium curata est negligentius. Frater regius comoedias spectat, forum, quod nunc hic celebre est mercibus, ambit, laetatur otio; negotium nec ipse habet nec exhibet cuiquam. De comite SuessionensiGa naar voetnoot3 quid futurum sit. incertum est; multi non exilium ei tantum, sed et inopiam minantur. Coloniam legatiGa naar voetnoot4 ante Majum hinc ituri non videntur. RansoviusGa naar voetnoot5 in Daniam it non sine mandatis a rege hoc. Ex Anglia OgeriusGa naar voetnoot6 benigne se auditum scribit et sperare nos jubet aliquid boni pridem sperando defatigatos. Hucusque cum scripsissem, redduntur mihi tuae nobilissimique filii tuiGa naar voetnoot7 datae, illae postridie Calendas, hae X die FebruariiGa naar voetnoot8 una cum rebus per Germaniam gestis ex relatu ipsius BaneriiGa naar voetnoot9 aliorumque, pro quibus gratias ago maximas gaudeoque ipse iisGa naar voetnoot10 cognitis et publico gratulor. Mea vota ac labores eodem tendere, quo tua tendunt monita, utGa naar voetnoot11 cunctatione omni abrupta Suedicorum facta egregia vi sociorum sustententur adjuventurque eorum consilia, qui per constantem virtutem ad communem certamque pacem viam quaerunt ex iis, quae modo scripseram cognosces. De Anglia tecum suspendo conjecturam. PontifexGa naar voetnoot12, ex quo Galliae res in Italia lapsae sunt, more ejus aulae HispaniGa naar voetnoot13 captat gratias, arma tamen ejus non extra finium tutelam et jus, quod ipsi cum Venetis controversum est muniendum, pertinere arbitror. A Coloniensi conventu Suedos prudenter abstinere judico, in speciem quidem id obtendentes, quod nec ab hostibus nec ab eo, qui se conciliatorem profitetur, rogati sint, sed revera, ut arbitror, majore latente causa, quod, quicquid ibi agetur, haud dubie in perniciem protestantium erit comparatum. | |
Ego quae a Ratisbona scribebantur de Suedis ad propriam pacem invitatis, spargenda et hic et alibi censui, ut amicis excuterem torpedinem nostrique contemptum. Nihil nostrosGa naar voetnoot1 malle quam pacem in commune bonum, modo et alii, quorum id interest, id sibi ostendant cordi esse et publice et privatim dixi dicamque donec definitius aliquid constitutum a nostris cognovero. Eodem tenore ad me quo ad te scripsit magnus cancellarius accepique ea, quae AvaugurioGa naar voetnoot2 responsa sunt, ad quam normam sermones meos dirigo. Si amici omnes aut hostes fiunt aut sua consilia a nostris separant, eo facilior Suedis erit ratio sibi et amicorum reliquis consulendi. De Erenbreitstenio nihil hic compertum habemus; utinam quae scribis affirmet fama certior. Magnus cancellarius, ut puto, priusquam de itinere suo quicquam constituat, diligenter explorabit, sociorum animi ad pacem an ad bellum sint proniores et, si bellum malint, an ea parent et qua cura oportet, quae ad repellendas tantas hostium vires sunt necessaria. Haec nunc habebam; quae posthac tempus suggeret, ad nullum potius quam ad te relaturus. Deus, Illustrissime Domine, tibi tuisque semper sit favens. Illustrissimae Dominationi Tuae omni cultu addictissimus
| |
Lutetiae, XXVII Febr. n.C.A.o MDCXXXVII.
Novissimo, quo literae mittebantur, die haec epistolaGa naar voetnoot3 me forte avocato, a meis claudi mittique neglecta est. Ea nunc venit cum accessioneGa naar voetnoot4. Literae Londinio nos plane in spe de Anglis praesertim de navibus Palatino commodandis concepta confirmant: itemque de Gallico foedere, quod utinam ratum faciat, qui hic cis paucos dies exspectatur Ogerius. LegatiGa naar voetnoot5 ipsi perplexe satis loquuntur: Galli nolunt me dubitare. Dux Bernhardus sperat intra Aprilem traditum sibi iri proprium exercitum: qua in re ipsi collaborare non desino simulque Gallos jubere securos esse de colloquiis hostium nobiscum, cum nulla, nisi quae in commune bona sit, pax placitura sit Suedis. Idem dux Bernhardus ex Anglia brevi ad se qui mittatur exspectat. Comes Suessionensis dicitur metu publicationis bonorum quaerere rationes, per quas se in eorum, quibuscum ipsi hactenus minus convenit, amicitiam restituat. | |
Ehrenbreitstenio multum timet dux Bernhardus. Dicitur fames obsessos ad foedissima compellere alimenta. Galli cum Suedis fedus quibuslibet conditionibus expetunt parati ejus causa etiam hostes se imperatorisGa naar voetnoot1 profiteri. Haec tot virium conjunctio magni nos aliquid sperare hoc anno jubet. Mitto quae Suessionensis ad regis fratrem et super regis de se edicto scripsitGa naar voetnoot2. Secundet Deus idemque, Illustrissime Domine, te ac tuos servet. VII Martii n.C. anni MDCXXXVII Lutetiae. | |
Adres: Ludovico Camerario, Reginae Regnique Sueciae Consiliario et Legato apud Praepot. Ord. Foeder. Belgii. Boven aan de brief in de copie te Uppsala: Redd. A.o 1637 1/11 Martii. |
|