Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 8
(1971)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2919. 1637 januari 10. Van J.A. SalviusGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Aliquammultas Ex. Vestrae literas cepi. Debuissem saepius respondere: sed ita occupor in procuranda pecunia, armis, commeatu pro militia, imo milite ipso, ut literis raro vacare possim. Quae quanquam parerga videantur professioni literatorum, hoc tamen tempore sine maximo ipsarumque adeo literarum damno intermitti nequeunt. Victoriam Witstochianam majorem fuisse prima mea relationeGa naar voetnoot2 ipsa ejus persecutio ostendit. Etsi enim pars adversa magnopere eam extenuaret, eventus ta(m)en docuit, quantum ei virium exinde decesserit. Nostri duces ab Albi in Hassiam reliquias eorum persecuti nusquam ad repetendum conflictum sistere potuere. HatzfeldiusGa naar voetnoot3 cum 13 caesareanis et 12 Saxonicis legionibus vix 5000 milit. simul constantibus in ducatu Bergensi tandem substitit: GötziusGa naar voetnoot4 in comitatu Marcae SaxoneGa naar voetnoot5 intra munimenta Albis compulso. BaneriusGa naar voetnoot6 igitur et LesleGa naar voetnoot7 obiecta solitudine Westphaliae conversi de hybernis sibi quoque prospexere; ille occupato Erfurto Lipsiam nunc movens Thuringiam et Misniam sibi delegit, hic ducatus Brunsvicensem et Luneburgensem ab Hassia prope Visurgim fere Bremam usque suis partitus est. WrangeliusGa naar voetnoot8 interim deserto Francofurto ad Oderam copias suas Stetinum reductas in vicinam Pomeraniam distribuit ab electore BrandenburgicoGa naar voetnoot9 equitatu praevalente fere coactus. Hic enim elector, oblatum a caesareGa naar voetnoot10 generalatum, ut vocant, in exercitus Silesiacos nuper acceptavit, scilicet ut gratitudinem Suecis debitam eo reddat testatiorem! Certe, fato quodam seculi hi duo electores in perniciem caussae communis nati videntur! a justo bello, honestaque pace juxta alieni. De GalassioGa naar voetnoot11 instar udi caponis alis pendulis e Burgundia reduce cuncta vicinioribus vobis rectius constant quam nobis. Hoc interim exercituum statu putabamus utriusque partis exercitus hyemem refectioni lassati militis et legionum supplementis honestoque pacis tractatui tantum destinasse. Id quidem nostratibus potissimum cordi fuit. | |
Sed ab una parte Brandenburgicus cum MansfeldioGa naar voetnoot1 e Silesia, ab altera Hatzfeldius Jean de WaertiiGa naar voetnoot2 copiis auctus in nos reverti velle videntur bello brumali. Quinimo fama est vicinos reges Septentrionis e Saxonia sollicitari, ut iunctis terra marique armis operisque cum utroque electore, vi Suecos ex imperio tandem exigant emissis, qui in Suecia classem regiam proditorie exurant. Sed Dominus in caelis irridebit eos et consilia eorum subsannabit! De pace nihil certi. Elector Saxoniae respondit nuper duci MegapolitanoGa naar voetnoot3 se nihil amplius de priori a se ante annum cum regni Sueciae cancellarioGa naar voetnoot4 inchoato tractatu audire velle re tota in collegium electorale rejecta. Quidam faederatorum minister publicus mihi secreto scribit Ratisbona imperatoremGa naar voetnoot5 et regem HungariaeGa naar voetnoot6 non detrectare quidem tractatus cum regno Sueciae et Gallia, sed velle eos diverso loco. Conventum Coloniensem pro rege christianiss.o alium pro nibis alibi, potissimum Viennae vel Pragae, destinare. Sed nisi universim tractemus, non sine caussa vereor, ne singulis egregie illudatur! Rex DaniaeGa naar voetnoot7 denuo interventum obtulit a S.R.M.te Sueciae (a)nte bimestre acceptum. Sed an quicquam facturus vel effecturus sit, adhuc plane ignoratur. Finis autem conventus Ratisbonensis plura his de rebus procul dubio nobis aperiet. Interim ex inclusisGa naar voetnoot8 videbit E.T. quid S.R.M.tas domina nostra tam de conventu Coloniensi quam ratihabitione Sueco-Gallici faederis sentiat, et in quo aqua adhuc haereat. Videntur prudentiores Ordines Germaniae protestantes, adeoque ipse Saxo, olfacere, quantum praejudicii iam lateat sub pace Pragensi idque futuro tractatu Sueco-Gallico cum imperatore emendatum cupiunt sperantque. Sed interim pios conatus nostros impediunt immerito nos bello prosequentes, ut plane verendum videatur, ne, si ita perrexerint, id beneficii ingrat(i)s minime obtingat: non sine magno rei evangelicae detrimento. Sed in ea tempora incidimus, quibus sana consilia passim exploduntur. Hisce valeat E.T. et quia vetere finito novus jam annus ingreditur, Deum precor, ut auspicato incipiat et prospere nobis omnibus succedat finiatque. E.T. observantissimus quoad vixero
| |
Hamburgi, die ult. Decemb. A.o 1636.
Scribit ad me secretarius regiusGa naar voetnoot9 Stocholmia, DavangouriumGa naar voetnoot10 denuo hoc ipso mense Decembri ibi publice institisse, ut E. Vra Parisiis revocaretur. Responsum generale tulisse id quidem, si tantopere urgeretur, suo tempore tandem fieri | |
posse. Sed non est, quod Exc. T. eo nomine sollicita sit. Forte hominem simplicem liberius illic haberent in nulla consiliorum fundamenta penetrantem. Valeat et faveat. E.ae S.ae obs. eidem qui semper. | |
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Feb. |
|