Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2796. 1636 oktober 14. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Neque pro merito tuo neque pro nostra omnium in te benevolentia exceptus es a nobis tantillo tempore, quanto tibi visum est Lutetiae subsistere. Felices sumus, quibus negotium est cum tam benigno etiam minimorum officiorum interprete. Vos recte pervenisse Lugdunum et iter sumsisse minus morbis obnoxium per Augustam Taurinorum gaudemus sane optamusque, ut cetera itineris vobis eadem prosperitate eveniant. Id autem saepe ex literis vestris cognoscere dulce nobis erit. Nos Dei munere bene valemus. Verum est et GinettiumGa naar voetnoot2 et LugdunensemGa naar voetnoot3 cardinales diverso itinere se Coloniam ferre. Interim multa in arcano aguntur. Nobis venti adversi per mensem totum nuntios ex Hollandia Germaniaque per maris viam invidere. Sed quae longoGa naar voetnoot4 Germaniae ambitu veniunt literae octo hostium cohortes a nostris caesas affirmant. Edidit dux RohaniusGa naar voetnoot5 librum ‘Perfecti Ducis’Ga naar voetnoot6 Gallice, lectu non inutilem. Cetera hic sunt qualia reliqueras. Si qua in re opera nostra tuis rebus conducere potest, rogamus omnes, ei ne parcas. Tuus ad omnia tibi officia paratissimus
| |
Lutetiae, XIV Octobris, anni MDCXXXVI novi Cal. |
|