Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdIter in Italiam sub idem ferme tempus, quod tibi destinatum arbitror, moliunturGa naar voetnoot1 duo mihi percari, alter conjunctus publicorum negotiorum vinculo D. SchmalciusGa naar voetnoot2, magni Suediae cancellarii secretarius, in magna apud ipsum gratia, alter affinitate propinqua admodum, fratre genitus meae conjugisGa naar voetnoot3. Qui si te nondum transgressum Alpes aut alibi locorum invenire poterunt, felices judicabo idque si Deo volente evenit, mutuam ut amicitiam inter vos colatis, illos monui, te vero precor. Si quid vicissim facere potero, quod tibi sit gratum, nihil aliud erit opus, quam idGa naar voetnoot4 ut sciam. Vale et nos ama. Tuus vero animo
| |
X Septemb. MDCXXXVI. |
|