Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 7
(1969)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2662. 1636 juli 6. Aan J. GersdorffGa naar voetnoot1.Nihil tibi praestiti, vir nobilissime, quin amplius deberem, non modo virtutibus tuis summis, sed et communi vinculo literarum atque ipsi adeo humanitati. Ut tantis tuis praedicationibus non nimium impar sim, optanda mihi uberior materia est, in qua te quanti faciam, uberius eluceat. Unum est, in quo respondere nunc possum, animi benevolentia, de qua sicut tibi plenissime credo, ita mutuum polliceor. De literis, ubi tempus erit, meminero, ne aut apud Rhaetos aut apud Venetos notore tibi opus sit. Pacem amicitiamque regnorum, quae sibi ultimus Septentrio seposuit, diu servet arctiusque constringat fautor pacem amantium Deus. Mea si quid eo conferre opera poterit, id semper erit in promptu. Vale, vir nobilissime. Tuae nobilitati amicissimus
| |
Lutetiae, VI Iulii novi Cal. MDCXXXVI. |