Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2481. 1636 februari 18. Aan M. RuarusGa naar voetnoot5.Vir praestantissime, Legatio, quam mihi gratularis, Ruare clarissime, utinam successus voto meo respondentes habeat; quod tum futurum est, ubi ad pacem communem aliquid nostra conferre poterit opera. Cogitationem certe ad haec saevissima bella, quae τοὺς χϱιστωνύμους exagitant, sine maximo dolore nunquam flecto Deumque tecum precor, finem ut faciat, tantae non magis vitarum ac fortunarum quam morum ruinae. Itaque Suediam ac Poloniam expeditas bello mutuoGa naar voetnoot6 laetus intellexi nullum satis magnum existimans pretium, quo res tam bona emitur. Germania quam etiam properaverit, vides. Nec causam video, cur diu Suedi nostri perstent in armis, quae derelicta cernimus ab iis, quorum pro salute suscepta fuerant. Batavos hujus anni adversa cummaxime quietis avidos fecerunt. Si qui feriores sunt, eos quoque mitigabit, si non aliud certe crumena deficiens, optima pertinacium conciliatrix. Grata mihi sunt, quae mittis munera. Reponerem tragoediam editam Amstelodami, cui ex Aegyptio Iosephi patriarchae nomine Sophompaneas inscriptio estGa naar voetnoot7, si ejus exemplar hic haberem. | |
Inspexi Crelliana ad HebraeosGa naar voetnoot1, plena eruditionis, nec sine magna utilitate, quam in ejusdem labore ad GalatasGa naar voetnoot2 etiam pastores reformati, qui hic dicuntur, agnoscunt. Quaestio, de qua agit libellus alterGa naar voetnoot3, magni est ponderis. Ego sic existimo non habitus tantum, sed et actus singulos contra foederis leges, qui πϱοαίϱεσιν habent, id est cum notitia deliberationem tractumque temporis, tales esse ut de statu adoptionis hominem dejiciant, idque mihi Sacris Literis contestari videtur et sensus et mos puriorum saeculorum. Nescio, an videris Richardi ThomsoniGa naar voetnoot4 de Iustificationis intercisione et amissione diatribam, Lugduni Batavorum quondam editamGa naar voetnoot5. Certe digna est, quae legatur. Gratum est et quod de loco libri meiGa naar voetnoot6 capite de Iurejurando me mones. Dubius haereo. Pythagoram, qui exactius ista colligunt, floruisse ajunt sexagesima Olympiade, id est sub finem CyriGa naar voetnoot7. In Iudaea eum fuisse, cum Iudaeis ibi collocutum NumeniusGa naar voetnoot8 et Malchus sive PorphyriusGa naar voetnoot9, Pythagorae sectatores ambo, prodidere. Addidit HermippusGa naar voetnoot10 libro de Vita Pythagorae: Τᾶυτα τε ἔπϱαττε ϰαὶ ἔλεγε τὰς Ἰουδαίων ϰαὶ Θϱαϰῶν δόξας μιμοῦμενος. Et hoc, πολλὰ τῶν παϱ᾽ Ἰουδαίων νομίμων εἰς τὴν ἑαυτοῦ μετήνεγϰε φιλοσοφίανGa naar voetnoot11. Qui autem in Iudaeis sint, quorum instituta cum Phythagoricis maxime congruunt, facile videbit, si quis ea, quae de EssenorumGa naar voetnoot12 coetibus ac disciplina apud PhilonemGa naar voetnoot13 sunt, cum | |
ὁμοαϰοείοις Pythagoricorum, qualia Malcho, IamblichoGa naar voetnoot1, HierocliGa naar voetnoot2 et aliis describuntur, contulerit. Nec id inobservatum IosephoGa naar voetnoot3, qui de Essenorum genere agens ait: διαίτῃ χϱώμενον τῄ παϱ᾽ ἕλλησιν ὑπὸ Πυϑαγόϱου ϰαταδιδειγμένῃGa naar voetnoot4. Video apud eundem Iosephum primam mentionem Essenorum fieri ad tempora Ionathae AsmonaeiGa naar voetnoot5, sed per occasionem duarum sectarum, quae multum eo seculo se negociis publicis immiscuere, Sadducaeae et Pharisaeae, nullo adjuncto, quod observaverim, indicio, unde colligatur non ante extitisse Essenos; quorum sodalitates ad RechabitarumGa naar voetnoot6 aut etiam NazaraeorumGa naar voetnoot7 formatas non improbabilis mihi videtur conjectura. Certe inter Essenorum et Pythagoricorum praecepta rationemque vivendi tantam invenio similitudinem, ut non facile eam συνεμπτώσει assignaverim. Cum autem Pythagoras a Persis, Chaldaeis, BrachmanibusGa naar voetnoot8 multa sumserit, illa quoque a Iudaeis illum hausisse quam Iudaeorum partem purissimam ad Graeci hominis cogitata se vertisse credibilius videtur. Sed haec sunto arbitraria. Polonos adolescentesGa naar voetnoot9, quos mihi commendas et si quos alios tibi amicos noverim, non illa communi tantum, sed et propiore amicitia complectar. Vale, vir praestantissime, et si qua in re utiles esse possumus, operae nostrae ne parce. Tuus si quid possum
| |
8/18 Februarii 1636. |
|