Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2457. 1636 januari 31. Aan A. OxenstiernaGa naar voetnoot1.Excellentissime Domine, Magis ne morem meum interrumpam quam quod digna materia inciderit, nunc scribo. Nam in Italia nihil agitur, nisi quod major quam antehac speratur SabaudiGa naar voetnoot2 cum CrequiacoGa naar voetnoot3 concordia. Ad Rhenum et Mosellam quae aguntur, quamdiu fieri potest, celamur. Dediti tamen Maguntiaci conditiones hic vidimus. Ad Picardiae finem quiescunt arma praeter Croatorum incursus. At Angliae legatusGa naar voetnoot4 ante hos dies quatuor cum bono nuntio natae regi suoGa naar voetnoot5 filiaeGa naar voetnoot6 attulit postulatum, ut principi PalatinoGa naar voetnoot7 daretur a Gallis nomen electoris; qua de re cum Butillerio minoreGa naar voetnoot8, quem nunc Chavignium vocant, jussus agere. De foedere super ea re inter Galliam Britanniamque pangendo tecte satis lenteque movetur negotium exitu adhuc incerto. LandgraviiGa naar voetnoot9 pax credi incipit, induciae Batavorum timeri, qui se posthac belli oneribus impares ne longam quidem pacificationis moram pati ajunt posse: neque vero quod rebus suis conducat exspectare se pacis ineundae consilia moderante pontificeGa naar voetnoot10. Ne tamen regisGa naar voetnoot11 benefacta ingrate aestimare videantur, duas conditiones ferunt: aut ut jam nunc rex quoque se bello in Hispanum suscepto explicet sine damno, id est receptis duabus maris Ligustici insulisGa naar voetnoot12, aut ut ipsi quidem suas res longi temporis pactione servent, simul autem in annum constituatur inter Gallum HispanumqueGa naar voetnoot13 ab armis quies tempus datura ea, quae controversa sunt, ex usu regis utriusque componendi. In hac consultatione nunc versatur haec aula, principibus omnibus, nobilitate, plebe mirum quantum pacis avida. Celebratur principis CondaeiGa naar voetnoot14 dictum, qui inspectis Lotharingiae rebus dixerit sibi Galliae corpus videri simile aegroto, qui clysterem sumserit ita vehementem, ut non modo captum cogat reddere, sed quicquid in visceribus est commoveat. Nobilitas quidvis pati decrevit, quam ex edicto, ut nuper, militare. Parlamentorum, plebis urbanae rusticaeque questus nihil opus referri. Famam tamen spargunt magnorum moliminum. Classis, quae in Santonico et Britannico paratur littore inde ducenda dicitur ad recuperandas, quas modo dixi, insulas. In illam quoque classem divisum im- | |
perium est inter ecclesiasticum unum, Burdegalensem episcopumGa naar voetnoot1, et alterum non minus maris inexpertum ducem LongavillanumGa naar voetnoot2. Nec ab Hispanica parte cessatur. Nam Cameraci audimus machinarum rerumque aliarum magnum esse paratum, ut cum vere aliquid coeptetur, nisi pactio aliqua conatus intercipit. BrezaeiGa naar voetnoot3 milites partim dilabi partim mendicare audio. MasarinusGa naar voetnoot4 jam abiit. Bruxellis cum cardinali HispanoGa naar voetnoot5 consilia confert GallasiusGa naar voetnoot6. Liber hic prodiit, qui Gallice inscribitur: Veritates Gallicae oppositae Hispanicis calumniisGa naar voetnoot7 patre IosephoGa naar voetnoot8 aliisque consciis editus. In eo ImperatoriGa naar voetnoot9 exprobratur, quod ecclesiae bona protestantibus largiendo foedam pacem redemerit. Non desinunt hi cum BavaroGa naar voetnoot10 amicitiam clam colere inani, ni fallor spe, si Austriacae Domui erepturos se in posterum putant ad imperium suffragia pridem arcanis conventionibus mancipata. Recalescit rumor, de duobus electoribus ad eos, qui nunc sunt adjungendis, Herbipolitano et Palatino, nec videtur aulae romanae id displicere, in quo et ecclesiasticae potestati nihil decedit et via est ad scindendos protestantes simulque Angliae mos geritur. CaesarianiGa naar voetnoot11 novi milites, qui nunc Alpes transierunt, quid facturi sint, exspectabimus. Manet adhuc apud Vallem Telinam RohaniusGa naar voetnoot12. Rerum hoc tempore sterilitas facit, hic ut desinam resque Tuae Sublimitatis, Excellentissime Domine, Deo commendem. Tuae Sublimitatis devotissimus cultor
| |
Lutetiae, 21/31 Ianuarii 1636.
De pecunia nihil promotum. De Colmaria et Hagenovia obsidio exemptis dicuntur advenisse nuntii. Certiora dies docebit. | |
Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario. |
|