Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2313. 1635 oktober 13. Aan L. CappelGa naar voetnoot5.Arcanum PunctationisGa naar voetnoot6 abs te juris publici factum legi antehac, vir reverende. Ac jam tum ita judicavi, si quid tamen mei judicii est, rei inter eruditos diu disputatae eam lucem tua diligentia allatam, ut dubitare non sit futurum posthac, nisi pertinacium. Sicut autem in eo labore alios, qui te praecesserant, ita in Sacra CriticeGa naar voetnoot7, etiam istum laborem tuum superasti. In quo nescio magisne indefessam sedulitatem mirari debeam, an uberrimam eruditionem, an judicium limatissimum; quae tres laudes in hoc opere ita inter se certant, ut in ambiguo maneat, cui de tribus prima palma debeatur. Sunt quidem nonnulla, ut recte notasti, εὐδιάβλητα; sed omnibus placere nemini datum est, minime vero iis, qui supra vulgus sapiunt. Contentus ergo esto | |
magnis potius quam multis laudatoribus. Neque desperandum tamen, quin, quod in aliis rebus saepe, in hac quoque eveniat, ut paucos eminentes sequantur et illi, qui tantum ad numerum valent. Ego et tibi et iis, per quos opus tuum ad meas pervenit manus, plurimum me debere profiteor, Deumque precor, ut tibi, et si qui tibi sunt similes, ad multa ejusmodi elaboranda vitam, valetudinem, otium concedat. Et si qua re unquam ostendere potero, te ac tua quanti faciam, non patiar eripi mihi occasiones. Lutetiae, 13 Octobris novi calendarii 1635. | |
Adres: Ludovico Cappello, Verbi divini Ministro, S. Theologiae et Linguarum Orientalium Professori in Academia Salmuriensi. |
|