Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2266. 1635 september 9. Van I. GruterGa naar voetnoot1.V.A. Hugoni Grotio S.P. Vir amplissime, Ex quo Germaniae vicinus ad Albin latebas, nonnisi per intimae admissionis amicos adiri potuisti, cum incerta mansio literarios aliorum excursus fraenaret. Ego, quod unicum familiaritati suscitandae solatium sors reliquerat, in VossiiGa naar voetnoot2 fide deposui scriptionis meae curam. Transmarino enim calamo spondebat Cynosuram, ne per tabellarios promiscui gregis fluctuaret. Post turbata privatae vitae quies, sed illustri legationis titulo labores tuos irradiante. Suecorum enim sceptro Oratoriae industriam impendere diceris eo in loco, qui olim exilium tuum laxato fovit aerario, apud eum regemGa naar voetnoot3, qui vel hoc nomine invidere poterat patriae nostrae, quod in cive suo mirandas dotes tam indigne proculcaret. Hic te auctum istis gloriae insignibus, quibus decorata refulget Eruditio, compellat e viliore quidem literatorum tribu amicus, sed affectu valenti coryphaeos aequare potens. Ad J. Reygersbergium enim meumGa naar voetnoot4, forte domesticis tuis insertum, properans calamus gestiebat refricando tui memoriam propalare diligentiae notas. Illa vero per cognita intervalla fervescet acrius, si reciprocae membranae incentivum percipiat. Ad Reygersbergium parentemGa naar voetnoot5, quam Valachria nostra fovet, directum tibi iter est non obdormitante literarum commercio. Accedat sub eodem involucro tenuiculum latori onus, ingens albi mei decus. Qui doctorum labores iniqua fortuna agitatos semper vendicare a sordibus conatus es, levi officio vegetum iuventae robur stimulare non detrectabis. Vale, vir amplissime, et PindiGa naar voetnoot6 iure tutam patiaris libertatem. Tuus Isaacus Gruterus. | |
Middelburgi in Zelandia, V Idus Septemb. MDCXXXV.
Inclusae ad BignoniumGa naar voetnoot7 quaeso, ut per aliquem ex famulitio tuo curentur. Iterum vale. | |
Adres: Amplissimo, eruditionis fama celeberrimo viro Hugoni Grotio, Suecorum apud Christianissimum Galliarum Regem legato etc. Amica manu. |
|