Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2238. 1635 augustus 17. Aan L. GrubbeGa naar voetnoot1.Nobilissime Domine, Nihil hoc tempore abs te accepi nec ab excellentissimo domino cancellarioGa naar voetnoot2 nec a quoquam familiae ipsius, itaque in magna hic rerum, quae illic geruntur, ignorantia vivo atque interrogatus, ut in aulis fieri solet, nihil habeo, quod respondeam. Nos ex Rhaetis res adhuc habemus prosperas redacto in ditionem Tirolanam hoste, unde frustra hactenus de recuperandis Vallibus Telina et Monasterii consilia agitant. Certum est magnum a CaesareGa naar voetnoot3 et HispanoGa naar voetnoot4 circa eas partes colligi militem; sed neque rexGa naar voetnoot5 socios negligit iussis per Helvetiorum pagos conscribi XII millibus, ita ut spes sit res illa in parte bene cessuras. In Italia quieta adhuc omnia, nisi quod magnae in Mediolanensi agro Hispani copiae, Gallorum quoque in Montisferratensi non exiguae omnia circum implent suspicionibus ac metu; ad quae accedit, quod classis a procellis disjectaGa naar voetnoot6 nuper apparere iterum incipit et Gallicae orae minatur. Omnes GallasiiGa naar voetnoot7 copiae versus Magontiacum iere incerto hucusque eventu. Cardinalis enim ValettaGa naar voetnoot8, cui adjunctus nunc est dux BernhardusGa naar voetnoot9, dubitare videtur, quid facere potissimum debeat tutis se locis tenere an periculum adire praelii. Dux LotharingusGa naar voetnoot10 in partibus quondam suis nihil nisi agrum tenet exercitu LafortiumGa naar voetnoot11 superans, cuius equites aliquot cecidit et missos Nanciacum commeatus intercepit irruptis et modicis quibusdam oppidis novo quotidie auctus e Burgundia milite et magno Lotharingorum concursu, quibus nomen Gallicum induere difficile est. De Francofurto solliciti sumus. Agunt cum Caesare magistratus eius civitatis ut et Ulmae; quod si peragant, vix erit, ut Hanovia et Franckendalia viribusGa naar voetnoot12 satis inopes diu se sustentent. Manheimum et Heidelbergae arcem etiam nunc defendi rumor est. Certi enim nequid habeamus, obstant incerta itinerum. Si hostis, quod hic multi sperant, adigi postest ad transitum in alteram Rheni ripam, erunt omnia exploratiora et major amicos edocendi copia. Interim tibi, nobilissime domine, omnia opto prosperrima. Tuae Nobilissimae Dominationi addictissimus
| |
VII/XVII Augustii MDCXXXV. | |
Vidi orationem, quam D. DavausiusGa naar voetnoot1 Stocholmiae habuit. Unice miror tantum illum in eloquentia, qua sane valet, posuisse fiduciae, ut existimarit persuadere se Suecis posse, ut damno rerum ad se maxime pertinentium pacem a PolonoGa naar voetnoot2 redimant, quo se Germaniae tanto longius sitae utiliores reddant. |
|