Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2233. 1635 augustus 14. Van J. DamckeGa naar voetnoot9.Etsi, magnifice Domine Grotii, satis impudenter facere videar, quod T.M. gravissimis et maximis negotiis occupatam, tam audacter literis meis interpellem, tamen T.M. erga me perspecta benevolentia et ipsa necessitas facit, ut, quod alias facere puderet, hoc tempore suscipere non extimescam. Novit T.M., qua conditione filius meus BernhardusGa naar voetnoot10 hinc in superiorem Germaniam abierit, verum cum res eae longe aliter evenerunt ac speraveram, hactenus filius meus mihi non exiguos sumptus fecit, ut coactus sumGa naar voetnoot11 jam dudum ipsum domum revocare. Verum ille de mense in mensem adventum suum differt, quotidie sumptus auget, atque mihi plus quam ferre possum imponit. Cum autem ipsum jam Parisios haerere autumo nec tamen apud quem divertitur mihi constet et interim certe scio ipsum T.M. insalutato illinc non dicessurum, summopere T.M. - ignoscat ea, quaeso, audaciae meae - rogatam vellem, ne ea dedig(netur) has inclusas, ubi vel ad M.T. vel ad filium CorneliumGa naar voetnoot12 venerit, ei trader(e sim)ulque | |
monere, ut reditum in patriam maturare et paternae voluntati satisfacere velit, siquidem impossibile mihi ulterius tantos sumptus ferre. Alo enim per se amplam familiam, res meae etiam non levem jacturam ex incidenti quodam casu sunt passae et insuper per integrum annum cum scorbuto et calculo renum conflictor, quae omnia ipsum domum redire, nec plus dispendii facere jubent, so er nicht will, das ich die Handt gantz von Ihm soll und moss abzihen und verlassen, quod ne fiat, quantis quantis a M.T. possum precibus contendo, ut ea, pro sua erga me benevola affectione, hac in re mihi gratificare et ipsum admonere velit, ut meae voluntati satisfaciat et quamprimum domum redeat. Scio enim M.T. admonitionem plus ponderis apud ipsum quam meam habituram, siquidem quicquid huius rei fit a parentibus, liberi tantum ex tenacitate parentum venire putant, non considerantes, quid valeant parentum humeri, quid ferre recusent; quod si hoc a T.M. impetravero, magno et singulari ab ea me beneficio affectum esse iudicabo. Sed vide, vir magnifice, meam audaciam, cui T.M. singularis humanitas veniam dabit, quod etiam atque etiam oro, meas vicissim preces, quando nihil aliud a me praestari possit, promptissimas offero. Vale, vir magnifice, cum charissima coniuge et filio Cornelio ac omnibus tibi charis, et meae audaciae atque in scribendo imperitiae ignosce. T. Mag. studiosiss. colens
| |
Hamburg, 14 Augusti An. 1635. | |
Adres: Magnifico Viro, Domino Hugoni Grottio, Regni et serenissimae Reginae Sueciae Legato excellentissimo, Domino meo honorando. |
|