Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2232. 1635 augustus 12. Aan F. SprecherGa naar voetnoot3.Nobilissime Domine, Quas ad me dedisti Curia Rhaetorum XXI Iulii, eas comitate legati VenetiGa naar voetnoot4 recte accepi quidem, sed paulo postquam tabellarius stato tempore hinc ad vestras partes esset profectus; quae causa fuit, cur responsum hucusque, id est per dies septem, distulerim, nulla medio tempore data curandi occasione. Tuas et ad Excellentissimum dominum cancellariumGa naar voetnoot5 et ad D. SmalckiumGa naar voetnoot6 simul cum meis misi ea via, quam tutissimam existimavi, neque omisi meis literis mentionem facere summae tuae fidei ac reverentiae in nomen SuedicumGa naar voetnoot7, quae omnia gratissima fore domino cancellario virtutes tuas recto pretio aestimanti non dubito. Res, quae apud vos aguntur, mire et aulam hanc et nos omnes delectant. Magnam certe dux RohaniusGa naar voetnoot8 et diligentiae et fortitudinis laudem peperit. De Excellentissimo D. cancellario pridem est, quod nihil habemus magnis itinerum intervallis neque satis certa ulla ad mittendum via, cum in Brabantia retineantur literae, mari autem nondum ulla perpetua inventa sit ad commeatum literarum ratio. Tamen non dubitamus, quin induciae cum Polono in finem mensis Augusti protractae cum spe prorogationis longiorisGa naar voetnoot9, egregius marescalli BanneriiGa naar voetnoot10 exercitus, cui ipse nunc adest cancellarius, iniqua et insidiosa plurima in pace SaxonicaGa naar voetnoot11 aparentia, praeter ea, quae latere multi suspicantur, generosa regisGa naar voetnoot12 pro sociis consilia restitutura sint animos concussos. | |
Ad Rhenum eae sunt regis copiae sub cardinali ValettaGa naar voetnoot1, cui conjunctus est ducis BernhardiGa naar voetnoot2 equitatus, ut GalassiusGa naar voetnoot3, cum ab obsidio Bipontini oppidi abscedere sit coactus, tum et Caesarislauteram magno labore ac sanguine partam reliquerit. Nunc ad Magontiacum res geritur quo successu nondum didicimus. Interim ducem LotharingumGa naar voetnoot4 cum aliis copiis LafortiusGa naar voetnoot5 reprimit. In Belgicis partibus post fame retrocedere coactos florentissimos regis et Batavorum exercitus, aliud quoque vulnus acceptum est, dolo hostis capto castello ad divortium Rheni, quod alii Scenquianum, alii Gravewortam vocantGa naar voetnoot6. Profectus eo princeps ArausionensisGa naar voetnoot7 non ante quieturus videtur quam rem restituerit sufficiente ad id anni quod restat tempore. Rex et cardinalisGa naar voetnoot8 bene valent tutandisque regni finibus more veteri feudorum evocant possessores. Si quid acciderit posthac dignum cognitu, te, vir nobilissime, expertem non patiar: cui et ego et uxor tui non immemor omnia optamus felicissima. Tuae Nobilitati addictissimus
| |
XII Augusti MDCXXXV, Lutetiae. |
|