Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 6
(1967)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2157. 1635 juni 22. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot1.Vir Clarissime, Quam multae meae litterae tardius quam vellem ad vos pervenerint, vel hinc disco, quod XXIV Maji veteris calendarii D. BroersonumGa naar voetnoot2 salutas, quem pie explesse mortalitatis curriculum humoque a nobis mandatum cum honore, quantum mos ferebat, jam pridem significavi. Magnum in eo virum amisit patria, magnum amicum omnes, quotquot eum novimus; sed ferenda sunt immo et grate habenda, quae sciscit summus vitae arbiter. Quod longae per mare jactationis taedium vobis diluerit Batavorum humanitas, etiam ipsorum causa gaudeo. Non dubito, quin ut in Gallia ita apud Batavos aucta sit ex conspectu colloquioque maximi cancellariiGa naar voetnoot3 veneratio, cui soli datum, quod paucis ab omni aevo, praesentia famam vincere. Utilis haud dubie transitus fuit, etiam ad nexum propiorem amicitiae inter gentes, unde, ut spero, pulchros fructus causa communis tam in Saxonia quam in Borussia metet. BritannusGa naar voetnoot4, de quo scribis, exspectationem meam non fefellit. Haud dubie genti illi ex Suedorum non minus quam ex Gallorum prosperis oculi dolent. Ego Amstelodamo mittere ad vos litteras non desinam, donec edoctus sim, an per Germaniam ab Albi ad Rhenum Moenumque pateant itinera. Quae in litteris meis sunt ad excellentissimum D. cancellarium, cum eas tibi non clausas norim, frustra hic repetam. Gaudemus omnes ita ingressos in bellum cum HispanoGa naar voetnoot5 Gallos, ut regredi, hominibus praesertim gloriae cupientibus, non sit facile; neque dubitamus, ea res Germanis protestantibus praeclaras sit paritura rei gerendae occasiones Hispano adeo non missuro auxilia, ut solet, ImperatoriGa naar voetnoot6, ut ipse ab eo ad suas necessitates, et quidem magna satis, abducat. Ego, quod, cum hic esses, demonstrare rebus non potuerim, quo in te sim animo, sane doleo. Itaque pro gratiis, quas supervacuo agis, si veniam impetro, satis felix sum. Pro beneficio accipiam, si recte valere te per teipsum intelligam. Si quid ultra accesserit, quo instructior sim ad publica gerenda negotia, id lucro deputabitur. T. Cl. addictissimus obligatissimusque
| |
Lutetiae, XXII Junii novi cal. MDCXXXV. |
|