Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage No. 9.
| |
majoribus quam consuevere sub archiducibus vectigalibus cuiuscunque nominis; 7. ut tormenta bellica cum caetero annonae ac pulveris tormentarii bellique provisu aut inde deferantur aut pro iis satisfactio fiat. Caetera minoris esse momenti, de quibus me non dubitare, quin facile possit convenire. In quibus, si mihi esset satisfactum, habere Grotium mandata de eo paciscendi. Respondebat regem suum primam condicionem non recusaturum, modo non ad praestationem, sed ad curam et operam obligaretur. De secunda jam esse a rege constitutum, quoad Moguntiam et Wormatiam; nec dubitare se de caeteris in Saxonia occupatis locis, modo horum generalis mentio fiat sub nomine possessorum aut bello occupatorum. 3: Solutionem restantis subsidii anno 632 regem promisisse nec se defuturum consiliis hortatibusque. 4: Ad quartam nihil se posse promittere, ita tamen regem existimare multum se conferre emolumenti rebus patriae meae, si se patiatur involvi bello Hispanico. Ad sequentes 5, 6, 7 condiciones veluti sibi antehac inauditas non habere se quod respondeat, sed cuncta fideliter relaturum. Addebat se habere in mandatis mecum statuere, sed potius rejicere id negocium in Grotium, cui etiam ego acquiescendum judicabam. Atque ita fuit pro tempore discessum. |
|