Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd2096. 1635 mei 12. Aan P. SchmalzGa naar voetnoot9.Vir clarissime, Nox haec multo quam ante leniorem quietem nobilissimo D. BroersonoGa naar voetnoot10 attulit, aliaque multa sunt, Dei beneficio, ad salutem indicia; neque consilio medici neque auxilio nos omnes defuturi sumus. De regisGa naar voetnoot11 in has partes reditu desitum est dubitari. Profectio ipsius quasi ad bellum iam apud Batavos Germanosque effecit, quod voluit. Neque illud de vetito | |
cum Hispanis subditis commercio ultra minas abiturum, censent qui heic sunt mercatores. Qua de re quid Rhotomagenses censeant, promtum ibi vobis erit discere. Ubi navem ascensuri estis, velim per epistolium abs te certior fieri, ut ex abitione vestra ego quoque de mea in urbe mora aut itu ad regem aliquid constituam. Excellentissimo D. cancellarioGa naar voetnoot1 si me commendaveris, rem facies tua dignam bonitate mihique multo gratissimam. Deus, vir clarissime, te tueatur. 12 Maii nov. Cal. 1635. Tuus toto animo
| |
Adres: A Monsieur Monsieur Schmalckius, Secretaire de monseigneur le Grand Chancelier de Suède. A Rouen. Praesent. à Diepe d. 5 Maii 635. |
|