Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1892. 1633 november 16. Aan L. Aubéry du MaurierGa naar voetnoot8.Apud Pictones jam te esse intelligo, nobilissime iuvenis, in urbe tum rebus aliis tum studiis etiam florentissima. Injuriam tibi faciam, si te, quem diligentem Lutetiae cognovi, in urbe otiosorum nutrice nunc excitandum putem iis agentem in locis, quorum ipsa species et tot aliorum exempla non ad continuandum tantum, sed ad duplicandum, si fieri potest, cursum te invitant. Sed plane rogo, quod dicere multis soleo, verissimum credas nihil esse homine nobili dignius quam cognitionem juris. Primum quidem ejus, quod omnes homines hominibus et gentes gentibus sociat; deinde vero patrium, cujus partem non exiguam facit jus Romanum a plerisque populis adoptatum per se quoque supra omnia civitatum jura dignissimum nosci, ut quod perfectum excultumque sit experimentis tam magni tamque diuturni imperii. Quidquid a DecemvirumGa naar voetnoot9 tempore ad IustinianiGa naar voetnoot10 usque tempora, viri maximo | |
et judicio et sanctitate morum et eruditione praediti, ad firmandam illam civilem societatem reperire potuerunt, id omne in Digestis primum, deinde Codice et connexis ei libris continetur. Tam evidens denique est ejus iuris in plerisque partibus, iis maxime, quae ad contractus aut damnum injuria datum pertinent, aequitas, ut ad quos populos Romana arma pertingere nunquam potuerunt, ut in Poloniam vicinasque gentes, eo leges Romanae sine vi ulla, justitiae suae vi triumphantes pervenerint. Ego si propius abessemGa naar voetnoot1, offerem tibi adjutricem operam: nunc longius dissitus vota fida contribuo atque sic te volo credere non iis, qui te sanguine contingunt, laetius unquam futurum quam mihi, si quando emensum illa, in quibus nunc vectaris, spatia virtutis, ea te recta via ad honorum metas perducant. Vale, nobilissime Maureri. Hamburgi, 16 Nov. 1633. |
|