Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 5
(1966)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermd1794. 1632 oktober 22. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot7.Valere te recte cum omni familia tua, Vossi praestantissime, quam laetus acceperim tum ex epistolis tuis tum ex vivo MathisiiGa naar voetnoot8 relatu, facile intelligere poteris, si memineris, quanti te semper et ob pietatem tuam et ob eruditionem et ob merita in me fecerim. Delectarunt me et Merici Casauboni literaeGa naar voetnoot9, quae et ipsius amicum animum et magni EpiscopiGa naar voetnoot10 in me benevolentiam abunde testantur. LameriusGa naar voetnoot11 ut video suo more cunctator est; id saltem spero futurum ut, ubi editionemGa naar voetnoot12 absolverit, exempla ejus aliqua mittat amicis participanda. | |
Libros tuosGa naar voetnoot1, quibus ipsos grammaticos doces latine loqui, prodire gaudeo, ne quid sit bonarum literarum genus, quod non abs te beneficium acceperit. Dionysii tui laborem in vertenda historia RhedaniGa naar voetnoot2 et nostratibus et externis utilissima et probavi et probo. Saepe interpretes non minus laudis quam ipsi scriptores sunt consecuti. Quod si M. Tullium non puduit inter tot sacra immortalitati opera et Xenophontis et aliorum quaedam in Romanum sermonem vertere, non indignum est juvene per hunc gradum ad famam ascendere. Mathisium, quem antehac non cognoveram, video virum esse et ista dote et quavis praeclara fortuna dignissimum. Fert has literas HartswigiusGa naar voetnoot3, juris peritus, senatoris egregii filius, cum quo contractam jam olim in Gallia amicitiam et ipsius comitas et patris in me benefacta auxerunt. Quare rogo illi, quod Amstelodami maximum censeo, ad te aditus pateat, vel in hoc, ut videat Grotium non itidem a bonorum in Hollandia animis ut ab Hollandia exsulare. Postremo, quaeso, patere orare me, ut hae literaeGa naar voetnoot4 tua cura ad fratrem meum perveniant. Deus te cum conjugeGa naar voetnoot5 ac liberis sospitem diu Batavis literatisque omnibus praestet. 12/22 Octobris 1632, Hamburgi. Tuus ut semper
|
|