Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 4
(1964)–Hugo de Groot– Auteursrechtelijk beschermdBijlage no. 8
| |
trahebatur, ductus aquatum fuerat. Hanc rex conspectam miratus rogavit unde veniret, quae, cujatis. Respondit, Mysam se e modico Thraciae oppido. Hinc rex occasione sumpta ad Thracum regem, cui tum Cotyi nomen eratGa naar voetnoot1, legatione missa impetrat inde colonos cum uxoribus ac liberis numero satis magno. Ex hac natione vocati sunt, qui Asiam minorem incolebant, Thracenses, quod illa prae caeteris esset industria laborumque patiens et ad omne, quod tractatur manibus, opificium idonea. Tota autem Thracensium provincia plures in segentes continet, Lydos, Maeonas, Caras, Ionas. Nam qui Miletum et Ephesum colunt Iones vocantur; qui vero interiora habitant partim Lydi sunt, in quibus Sardiani, partim Maeones ac Cares, quibus accedunt qui minorem Phrygiam colunt. Et sic quidem se res habet Thracensium. Historiam autem illam scripsit Nicolaus Damascenus, libro octavo et decimo, is ipse, qui Herodi regi scriba fuit. |
|